§15.11.1Antium veni a. d. vi Idus.
\n我于(六月)正日前第六天(即六月八日)抵达安提乌姆。
Bruto iucundus noster adventus.
我们的到来让布鲁图斯感到高兴。
deinde multis audientibus, Servilia, Tertulla, Porcia, quaerere quid placeret.
随后,在众人倾听之下,塞耳维利亚、特尔图拉和波尔基亚询问该如何决定。
aderat etiam Favonius.
法沃尼乌斯也在场。
ego quod eram meditatus in via suadere ut uteretur Asiatica curatione frumenti; nihil esse iam reliqui quod ageremus nisi ut salvus esset; in eo etiam ipsi rei publicae esse praesidium.
我劝他接受在亚洲掌管谷物的差事,这是我在路上已经考虑好的;(我说)除了确保他的安全,我们已经无事可做了,且国家自身的保障也在此举之中。
quam orationem cum ingressus essem, Cassius intervenit.
当我开始这番谈话时,卡西乌斯插了进来。
ego eadem illa repetivi.
我重申了那些话。
hoc loco fortibus sane oculis Cassius (Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum.
此时,卡西乌斯带着确实凶狠的目光(你会说他正在吐露战神玛尔斯的气息),宣称自己绝不去西西里。
"egone ut beneficium accepissem contumeliam?"
"quid ergo agis?"
inquam.
“难道要我把羞辱当作恩惠接受下来吗? ”“那你打算怎么办? ”我问。
at ille in Achaiam se iturum.
而他回答说他要去亚该亚。
"quid tu"
inquam
"Brute?"
"Romam,"
inquit
"si tibi videtur.
“你呢,布鲁图斯? ”我问。 “回罗马,”他说,“如果你认为可行的话。
"
"mihi vero minime; tuto enim non eris.
”“对我来说,绝不可行;因为你在那里不会安全。
"
"quid? si possem esse, placeretne?"
"atque ut omnino neque nunc neque ex praetura in provinciam ires; sed auctor non sum ut te urbi committas.
”“什么? 如果我能安全,你会赞成吗? ”“甚至根本就不该去任何行省,无论是现在还是在法官任满之后;但我可不建议你把自己托付给这座城市。
"
dicebam ea quae tibi profecto in mentem veniunt cur non esset tuto futurus.
”为什么他不会安全,我当时正对他说着那些想必也会浮现在你脑海中的理由。
§15.11.2multo inde sermone querebantur atque id quidem Cassius maxime, amissas occasiones Decimumque graviter accusabant.
\n\n随后在冗长的谈话中,他们抱怨不已,尤其是卡西乌斯,他们严厉控诉错失的机会和德基穆斯。
ego negabam oportere praeterita, adsentiebar tamen.
我说不该纠缠于过去的事,但还是表示赞同。
quomque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quicquam novi sed ea quae cotidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse tangi, sed senatum vocari, populum ardentem studio vehementius incitari, totam suscipi rem publicam, exclamat tua familiaris,
"hoc vero neminem umquam audivi!"
ego repressi.
当我开始说本应当做些什么时(其实并非什么新奇之事,而是大家天天都在说的话),我并没有触及那个话题——即应当对其他任何人下手,而是说应当召集元老院,更加强烈地煽动热情高涨的人民,由我们接管整个国家,你的那位熟人(塞耳维利亚)高声喊道:“这事我还真没听过任何人说过! ”我克制住了自己。
sed et Cassius mihi videbatur iturus (etenim Servilia pollicebatur se curaturam ut illa frumenti curatio de senatus consulto tolleretur), et noster cito deiectus est de illo inani sermone †velle esse† dixerat.
但我觉得卡西乌斯还是要走的(因为塞耳维利亚保证她会设法从元老院决议中取消那项谷物管理职),我们的朋友(布鲁图斯)也很快放弃了他曾说过的那个“想回罗马”的空泛想法。
constituit igitur ut ludi absente se fierent suo nomine.
因此,他决定在自己缺席的情况下,以他的名义举办竞技会。
proficisci autem mihi in Asiam videbatur ab Antio velle.
此外,在我看来,他似乎想从安提乌姆出发去亚洲。
§15.11.3ne multa, nihil me in illo a itinere praeter conscientiam meam delectavit.
\n\n简而言之,在那次旅途中,除了我的良心之外,没有任何事情让我感到高兴。
non enim fuit committendum ut ille ex Italia prius quam a me conventus esset discederet.
因为不该容许他在与我见面之前就离开意大利。
hoc dempto munere amoris atque offici sequebatur, ut mecum ipse,
"ἡ δεῦρ' ὁδόσ σοι τί δύναται νῦν, θεοπρόπε;
刨去这桩爱与义务的差事,接下来的便是自问:“预言者啊,如今你到这里的旅程对你有何用处?
"
prorsus dissolutum offendi navigium vel potius dissipatum.
”我发现了一艘完全解体、或者说四散开来的船。
nihil consilio, nihil ratione, nihil ordine.
无计划,无理性,无秩序。
itaque etsi ne antea quidem dubitavi, tamen nunc eo minus evolare hinc idque quam primum,
"ubi nec Pelopidarum facta neque famam audiam. "
因而,虽然在此之前我也从未怀疑过,但现在我更加毫不迟疑地想要离开这里,而且越快越好,“去到一个既听不到佩洛普斯后代的所作所为,也听不到他们名声的地方。
§15.11.4et heus tu! ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legavit a.
”\n\n喂,你听着!
d. iii Nonas.
免得你碰巧不知道,多拉贝拉在(六月)九日前第三天(即六月三日)任命我为他的使节。
id mihi heri vesperi nuntiatum est.
这件事是昨天傍晚通知我的。
votiva ne tibi quidem placebat; etenim erat absurdum, quae si stetisset res publica vovissem, ea me eversa illa vota dissolvere.
誓愿性的自由使节即便对你来说也是不讨好的;因为这太荒唐了:如果国家依然屹立我本会许下的那些誓愿,如今在国家覆灭之际我却去履行它们。
et habent, opinor, liberae legationes definitum tempus lege Iulia nec facile addi potest.
此外,我想自由使节依尤里乌斯法有期限限制,且不易延长。
aveo genus legationis ut, cum velis, introire exire liceat; quod nunc mihi additum est.
我渴望的是那种可以随心所欲出入的使节职位;而现在我便得到了它。
bella est autem huius iuris quinquenni licentia.
此外,这一五年期特权的自由使用确实美妙。
quamquam quid de quinquennio cogitem? contrahi mihi negotium videtur.
不过我干嘛要考虑五年以后的事? 于我而言,形势似乎正在紧缩。
sed βλάσφημα mittamus.
但让我们免去这些不吉之言吧。