Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §14.22.1-14.22.2

凯撒派的动向与对内战重燃的担忧

第 408 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿蒂卡告知了他前往阿尔皮努姆的计划,并报告说凯撒派成员(包括希尔提乌斯)害怕和平并谴责刺杀事件。他因塞克斯图斯·庞培可能引发战争而感到忧虑,并就他们未来的立场以及六月朔日出席元老院的危险性寻求建议。

§14.22.1certior a Pilia factus mitti ad te Idibus tabellarios statim hoc nescio quid exaravi.
我从皮莉亚那里得知,信使将在十五日被派往你处,于是立刻草草写下了这封不知所云的信。
primum igitur scire te volui me hinc Arpinum xvi Kalend. Iun.
首先,我想让你知道,我将于五月十七日从这里前往阿尔皮努姆。
eo igitur mittes si quid erit posthac; quamquam ipse iam iamque adero.
因此,此后若有什么消息,请寄到那里;不过我自己也很快就会到。
cupio enim ante quam Romam venio odorari diligentius quid futurum sit.
因为我希望在回罗马之前,更仔细地探听一下未来会发生什么。
quamquam vereor ne nihil coniectura aberrem.
尽管我担心我的推测完全没有错。
minime enim obscurum est quid isti moliantur; meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem Brutus noster sauciavit.
那些家伙在图谋什么,一点也不难看出来;实际上,今天在我这里用餐的我的学生,非常爱戴我们布鲁图斯所伤害的那个人。
et si quaeris (perspexi enim plane), timent otium; ὑπόθεσιν autem hanc habent eamque prae se ferunt, clarissimum virum interfectum, totam rem publicam illius interitu perturbatam, inrita fore quae ille egisset simul ac desisteremus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale accidere potuisse.
如果你要问(因为我已经看得很清楚了),他们害怕和平;而且他们持有这一论点并四处宣扬:一位最显赫的人物被杀害了,整个国家因他的死而陷入混乱,一旦我们不再害怕,他所做的一切都将失效,宽大变成了他的灾祸,如果他不曾使用宽大,他就绝不会遭遇这样的不幸。
§14.22.2mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo veniat, quod est εὔλογον, certe fore bellum.
但我脑海中浮现出,如果庞培率领一支强大的军队前来(这是合乎情理的),那必然会发生战争。
haec me species cogitatioque perturbat.
这种前景和思考使我感到不安。
neque enim iam quod tibi tum licuit nobis nunc licebit.
因为当时允许你做的事,现在已不再允许我们做了。
nam aperte laetati sumus.
因为我们曾公开表示高兴。
deinde habent in ore nos ingratos.
此外,他们逢人便说我们忘恩负义。
nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et multis.
当时允许你以及许多人做的事,现在绝无可能被允许了。
φαινοπροσωπητέον ergo et ἰτέον in castra? miliens mori melius, huic praesertim aetati.
那么,我们是否必须戴上面具并走向军营? 死一千次也比这强,尤其是对我这个年纪的人来说。
itaque me Idus Martiae non tam consolantur quam antea.
因此,三月十五日那一天现在不像以前那样安慰我了。
magnum enim mendum continent.
因为那其中包含着一个巨大的失误。
etsi illi iuvenes "ἄλλοισ ἐν ἐσθλοῖς τόνδ' ἀπωθοῦνται ψόγον" sed si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis, scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva.
虽然那些年轻人 "ἄλλοισ ἐν ἐσθλοῖς τόνδ' ἀπωθοῦνται ψόγον" 但如果你因为听到更多消息并参与他们的商议而抱有更好的希望,我希望你能写信给我,同时也请考虑我们在关于“誓愿使节”的事上该如何行事。
equidem in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis.
事实上,在这地方,许多人警告我,在朔日不要去元老院。
dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore.
因为据说为了那一天,士兵们正在秘密集结,而且是针对那些在我看来在任何地方都比在元老院更安全的人。

词汇与语法注释

  1. 14.22.1exaravi — 字面意思是“在蜡板上耕划”,引申为“匆忙写下”或“草草写就”。
  2. 14.22.1me hinc Arpinum xvi Kalend. Iun. — 这是一个“宾格加不定式”结构(AcI),其中省略了表示移动的动词(如 `proficisci` 或 `ire`),仅留下了宾格主语 `me`。日期 `xvi Kalend. Iun.`(六月朔日前十六天)指五月十七日。
  3. 14.22.1ne nihil coniectura aberrem — 由表示担忧的动词 `vereor` 引导的从句。由于否定词 `ne` 与另一个否定词 `nihil`(一点也不)结合,形成了双重否定,意思是“我担心自己的推测完全没有错”(即完全正确)。
  4. 14.22.1clementiam illi malo fuisse — 双与格结构。由 `illi`(对他[凯撒],关系与格)和 `malo`(作为灾祸,目的/结果与格)结合而成,表示“宽大处理成了他的祸根”。
  5. 14.22.2ne in senatu Kalendis — 在由 `ne` 引导的名词性从句中,系动词(如 `sim`)被省略。这表达了西塞罗收到的警告内容:“(在六月)朔日不要(在)元老院中”。
  6. 14.22.2φαινοπροσωπητέον — 源自希腊语动词 `φαινοprocessedéω`(装点门面、戴上面具)的形容动词中性单数形式,表示非人称的义务或必要。它与接下来的 `ἰτέον`(必须去)一起,表达了西塞罗内心的纠结:“我们是否应该装模作样地走向军营?”

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §14.22.1-14.22.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:14.22.1-14.22.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。