§14.9.1de re publica multa cognovi ex tuis litteris quas quidem multiiuges accepi uno tempore a Vestori liberto.
关于国家政务,我从你那封由韦斯托里乌斯的解放奴隶同时送来的、其实是好几封连在一起的信中了解到了许多。
ad ea autem quae requiris brevi respondebo.
不过,对于你的询问,我将作简短的回答。
primum vehementer me Cluviana delectant.
首先,克鲁维乌斯的遗产让我极其高兴。
sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam migraverunt.
但是,至于你问我为什么要召来克里西普斯,那是因为我的两家店铺已经倒塌,其余的也出现了裂缝,因此不仅租户,连老鼠都搬走了。
hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem.
别人把这称为灾难,而我甚至不觉得这是件麻烦事。
o Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam.
噢,苏格拉底以及苏格拉底学派的人们啊! 我永远无法向你们报答完我的恩情。
di immortales, quam mihi ista pro nihilo! sed tamen ea ratio aedificandi initur, consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc damnum quaestuosum sit.
不朽的神明啊,那些事情对我来说是多么微不足道! 然而,在韦斯托里乌斯的建议和倡导下,我们正在着手制定这样的一项重建计划,好让这次损失变得有利可图。
§14.9.2hic turba magna est eritque, ut audio, maior.
这里有一大群人,而且据我所听到的,还会更多。
duo quidem quasi designati consules.
确实有两个仿佛是候任执政官的人在这里。
o di boni! vivit tyrannis, tyrannus occidit! eius interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! itaque quam severe nos M. Curtius accusat ut pudeat vivere, neque iniuria.
噢,善良的神啊! 独裁政治还活着,独裁者却倒下了! 我们为这个被杀之人的死而高兴,却又在捍卫他的所作所为! 因此,马尔库斯·库尔提乌斯对我们的指责是多么严厉,以至于让我们为活着而感到羞耻,而且这也并非没有道理。
nam mori miliens praestitit quam haec pati quae mihi videntur habitura etiam vetustatem.
因为,与其忍受这些在我看来还将长期持续下去的境遇,死上一千次也还要好得多。
§14.9.3et Balbus hic est multumque mecum.
巴尔布斯也在这里,并且常与我在一起。
ad quem a Vetere litterae datae pridie Kal. Ianuar. cum a se Caecilius circumsederetur et iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum Parthum; ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis.
他在一月的卡兰德斯前一天收到了来自维图斯的信,信中说,当凯基利乌斯被他包围且即将被捕获时,帕提亚人帕科鲁斯率领极其庞大的军队赶到了;结果,在损失了自己许多士兵的情况下,那个人被从他手中夺走了。
in qua re accusat Volcacium.
在这件事上,他指责了沃尔卡基乌斯。
ita mihi videtur bellum illud instare.
这样看来,那场战争似乎正迫在眉睫。
sed Dolabella et Nicias viderint.
但让多拉贝拉和尼基亚斯去操心吧。
idem Balbus meliora de Gallia.
同样的,巴尔布斯带来了关于高卢的更好消息。
xxi die litteras habebat Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos misisse ad Aurelium qui est praepositus ab Hirtio, se quod imperatum esset esse facturos.
他手头有一封二十一天前写成的信,信中说德意志人以及那些民族在听到关于恺撒的消息后,已经向被希尔提乌斯任命的主管阿乌雷利乌斯派遣了使节,表示他们将执行所命令的一切。
quid quaeris? omnia plena pacis, aliter ac mihi Calvena dixerat.
你还要问什么呢? 一切都充满了和平,这与卡尔维纳先前对我所说的完全不同。