§14.8.1tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris, et ego accepi xvii Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras.
\n你写信时以为我已经在我们的海滨了,而我在十七日在西努埃萨的小旅馆里收到了你的来信。
de Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem.
关于马里乌斯的事,办得好,虽然我为卢基乌斯·克拉苏的孙子感到悲伤。
optime iam etiam Bruto nostro probari Antonium.
安东尼现在甚至也得到了我们的布鲁图斯的认可,这真是极好的。
nam quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras attulisse, mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse.
至于你写道尤尼娅带来了一封写得温和且友好的信,保路斯把他的兄弟写给他的信交给了我;信的末尾写着,有人正在暗中对付他,他已经从可靠的消息来源中得知了此事。
hoc nec mihi placebat et multo illi minus.
这件事既不让我高兴,更让他感到不快。
reginae fuga mihi non molesta est.
女王的逃亡并没有让我感到不快。
Clodia quid egerit scribas ad me velim.
我希望你能写信告诉我克洛迪娅做了什么。
de Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses.
关于拜占庭人的事,你要像对待其他事一样予以关照,并把佩洛普斯召到你那里。
ego, ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores.
至于我,正如你所要求的,一旦我弄清了拜亚埃的事情以及你想了解的那个“班子”,我就会写信给你,免得你一无所知。
§14.8.2quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer exspecto.
\n\n我正极切地期盼着想知道高卢人、西班牙人以及塞克斯图斯正在做什么。
ea scilicet tu declarabis qui cetera.
当然,既然你向来告知我其他事,你也会把这些事讲清楚。
nauseolam tibi tuam causam oti dedisse facile patiebar.
我很容易接受你那小小的晕船给你带来了休息的契机。
videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper.
因为当我在读你的信时,我觉得你似乎稍微休息了一下。
de Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet.
关于布鲁图斯,请始终向我详细写明一切:他在哪里,他在想什么。
quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse.
至于他,我确实希望他现在即使独自一人也能安全在整个城里走动。
verum tamen—.
然而……。