§14.5.1spero tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem ἠσίτησασ quom leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas.
我希望你现在正如我们所愿地康复,因为你身体稍有不适时曾禁食(ἠσίτησασ);但尽管如此,我仍想知道你近况如何。
signa bella quod Calvena moleste fert se suspectum esse Bruto; illa signa non bona si cum signis legiones veniunt e Gallia.
卡尔维纳因被布鲁图斯怀疑而感到不快,这是个好兆头(signa bella);但若各军团带着军旗(signis)从高卢赶来,那就不是好兆头了(signa non bona)。
quid tu illas putas quae fuerunt in Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius transportavit? C. Asinium volui sed μνημονικὸν ἁμάρτημα.
你认为那些曾留在西班牙的军团会怎样? 难道她们不会提出同样的要求吗? 还有安尼乌斯运送的那些军团呢? 我本想说盖乌斯·阿西尼乌斯,但这是个记忆错误(μνημονικὸν ἁμάρτημα)。
a balneatore φυρμὸς πολύσ.
从浴场管理人那里传出了极大的混乱(φυρμὸς πολύσ)。
nam ista quidem Caesaris libertorum coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius.
因为如果安东尼奥斯神志正常,凯撒解放奴隶的那个阴谋确实很容易被镇压。
§14.5.2o meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante res prolatas ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, desse non deberem.
噢,我那愚蠢的顾忌! 我为了不显得抛弃这动荡的局势(tumorem),在休会前不愿接受自由使节(legatus)之职;然而,如果我确实能医治它,我就不应该置身事外。
sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen tyranni satellites in imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in latere veteranos, quae sunt εὐρίπιστα omnia, eos autem qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo laudari atque amari sed parietibus contineri.
但你看到了那些政务官,如果他们确实算得上政务官的话;你看到了掌握着权力的僭主的党羽,看到了他的军队,看到了在他们身旁的退役兵,这一切都是极其容易动摇的(εὐρίπιστα);而那些不仅应该受到全世界卫士保护、甚至应该大有作为的人,却仅仅受到称赞和爱戴,而被限制在墙壁之内。
atque illi quoquo modo beati, civitas misera.
而且无论如何他们都是幸福的,国家却是悲惨的。
§14.5.3sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad eum, num quae νεωτερισμοῦ suspicio.
但我很想知道奥克塔维乌斯的到来意味着什么,是否有大批人流向他聚集,是否有任何变革(νεωτερισμοῦ)的嫌疑。
non puto equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio.
我个人倒不这么认为,但无论如何,我都渴望知道。
haec scripsi ad te proficiscens Astura iii Idus.
这是我在伊底斯前三天离开阿斯图拉时写给你的。