§14.4.1numquid putas me Lanuvi? ac ego te istic cotidie aliquid novi suspicor.
你以为我在拉努维乌姆吗? 而我则猜测那里的你每天都会有些新消息。
tument negotia.
局势正变得紧张。
nam cum Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam.
因为连马蒂乌斯都如此,你认为其他人会怎样呢? 我确实感到痛心,因为在任何国家中,都不曾发生过国家不能与自由同时恢复的情况。
horribile est quae loquantur, quae minitentur.
他们所说的、所威胁的,真是令人毛骨悚然。
ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat.
而且我还担心高卢的战争,以及塞克斯图斯本人会走向何方。
sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur.
然而,即使所有灾难一齐袭来,三月的伊底斯也足堪抚慰。
nostri autem ἥρωεσ, quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus.
而我们的英雄们,已经以最光荣、最壮丽的方式,完成了他们自身所能完成的一切;其余的事则需要资源和兵力,而我们对此一无所有。
haec ego ad te.
我给你写这些。
tu, si quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas.
你如果有什么新消息(因为我每天都在期盼着什么),请立刻写信给我,即使没有什么新消息,也还是按照我们的习惯,不要让我们的书信往来中断。
equidem non committam.
我这方面绝不会懈怠。