§14.19.1Nonis Maiis cum essem in Pompeiano, accepi binas a te litteras, alteras sexto die, alteras quarto.
五月七日,当我在庞培的山庄时,收到了你的两封来信,一封写于六天前,另一封写于四天前。
ad superiores igitur prius.
因此,我先回复前一封。
quam mihi iucundum opportune tibi Barnaeum litteras reddidisse! tu vero cum Cassio ut cetera.
巴尔奈乌斯如此合时宜地把信交给你,对我来说是多么令人高兴啊! 至于其余的事,你确实应与卡西乌斯共同办理。
quam commode autem quod id ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram exemplumque mearum litterarum ad te miseram! sed cum ex Dolabellae †aritia† (sic enim tu ad me scripseras) magna desperatione adfectus essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae! ille exsilium meditari.
此外,多么凑巧啊,就在你建议我的前四天,我已经写信给多拉贝拉提到了这同一件事,并且已经把我的信件副本寄给了你! 但是,当我因多拉贝拉的†aritia†(因为你确实是这样写信给我的)而陷入极大的绝望时,看啊,布鲁图斯和你的信件就到了! 他正在考虑流亡。
nos autem alium portum propiorem huic aetati videbamus; in quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica.
然而,我们却看到了另一个离我们这个年龄更近的港口;如果我亲爱的布鲁图斯依然健在、国家得以确立,我当然更愿意被带入那个港口。
sed nunc quidem, ut scribis, non utrumvis.
但现在,正如你所写,二者不可得兼。
adsentiris enim mihi nostram aetatem a castris, praesertim civilibus, abhorrere.
因为你赞同我的看法:我们的年龄应当避开军营,尤其是内战的军营。
§14.19.2Antonius ad me tantum de Clodio rescripsit, meam lenitatem et clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati magnae fore.
安东尼只就克洛狄乌斯的事给我回了信,说我的宽大和仁慈既令他高兴,也将给我带来极大的喜悦。
sed Pansa furere videtur de Clodio itemque de Deiotaro et loquitur severe, si velis credere.
但潘萨似乎因克洛狄乌斯的事以及戴奥塔鲁斯的事而暴怒,而且说得很严厉,如果你愿意相信的话。
illud tamen non belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellae vehementer improbat.
然而,在我看来,他极力反对多拉贝拉的行为,这并不体面。
§14.19.3de coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit se coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia; postremo se libenter vituperationem subire quod amaret etiam mortuum Caesarem.
关于戴花冠者们的事,当你姐妹的儿子被他的父亲指控时,他回信说,他戴着花冠是为了向凯萨致敬,而摘下它是为了表示哀悼;最后,他乐于接受指责,因为他甚至爱着已经死去的凯萨。
§14.19.4ad Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi diligenter.
对于多拉贝拉,正如你所说你希望的那样,我已经仔细写了信。
ego etiam ad Siccam; tibi hoc oneris non impono.
我也给西卡写了信;我不把这个负担强加给你。
nolo te illum iratum habere.
我不希望你让他对你动怒。
Servi orationem cognosco; in qua plus timoris video quam consili.
我了解塞尔维乌斯的发言,在其中我看到的恐惧多于良策。
sed quoniam perterriti omnes sumus, adsentior Servio.
但既然我们大家都吓坏了,我赞同塞尔维乌斯。
Publilius tecum tricatus est.
普布利里乌斯敷衍了你。
huc enim Caerellia missa ab istis est legata ad me; cui facile persuasi mihi id quod rogaret ne licere quidem, non modo non lubere.
因为卡埃雷莉亚被那些人作为使者派到我这里来;我很容易就说服了她,她所请求的事对我来说甚至是不合法的,更不用说是不合心意的了。
Antonium si videro, accurate agam de Buthroto.
如果我见到安东尼,我会认真谈谈布特罗图姆的事。
§14.19.5venio ad recentiores litteras; quamquam de Servio iam rescripsi.
我谈到较新的来信,尽管关于塞尔维乌斯的事情我已经回复了。
"me facere magnam πρᾶξιν Dolabellae.
“说我把多拉贝拉的行为看作一项伟大的业绩。
"
mihi me hercule ita videtur, non potuisse maior tali re talique tempore.
” 凭赫拉克勒斯起誓,在我看来确实如此,在如此局势和如此时刻,不可能有比这更大的业绩了。
sed tamen quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris.
然而,无论我归功于他什么,都是根据你的来信归功的。
tibi vero adsentior maiorem πρᾶξιν eius fore si mihi quod debuit dissolverit.
但我确实同意你的看法,如果他能偿还欠我的债务,他的业绩将会更加伟大。
Brutus velim sit Asturae.
我希望布鲁图斯能在阿斯图拉。
§14.19.6quod autem laudas me quod nihil ante de profectione constituam quam ista quo evasura sint videro, muto sententiam.
至于你称赞我,因为在看到那些事情将如何发展之前,我对出发不做任何决定,我改变了主意。
neque quicquam tamen ante quam te videro.
然而在见到你之前,我什么也不会决定。
Atticam meam gratias mihi agere de matre gaudeo; cui quidem ego totam villam cellamque tradidi eamque cogitabam v Idus videre.
我很高兴我亲爱的阿蒂卡因她母亲的事情向我致谢;我确实已经把整个别墅和住所都移交给了她,并计划在五月十一日去看她。
tu Atticae salutem dices.
请替我向阿蒂卡问好。
nos Piliam diligenter tuebimur.
我们会精心照料皮莉亚的。