§14.18.1saepius me iam agitas quod rem gestam Dolabellae nimis in caelum videar efferre.
你已经多次责备我,说我似乎把多拉贝拉的事迹捧得太高,简直要捧到天上去了。
ego autem, quamquam sane probo factum, tamen ut tanto opere laudarem adductus sum tuis et unis et alteris litteris.
然而我,虽然确实赞同这一行径,但之所以如此极力赞美,还是由于你发来的第一封和第二封来信促成的。
sed totum se a te abalienavit Dolabella ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum reddidit.
但是多拉贝拉却因为那同一个原因,不仅使我对他极其反感,也使他自己与你完全疏远了。
o hominem impudentem! Kal.
真是个无耻之徒!
Ian. debuit, adhuc non solvit, praesertim cum se maximo aere alieno Faberi manu liberarit et opem ab Ope petierit.
他在一月一日就该还债,至今未还,尤其是他利用法贝里乌斯的笔迹免除了自己的巨额债务,并向奥普斯女神的神殿寻求了援助。
licet enim iocari, ne me valde conturbatum putes.
这可以开个玩笑,免得你以为我极度不安。
atque ego ad eum viii Idus litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas litteras vesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die.
另外,我已经在五月八日一大早给他送去了信,但同一天傍晚,我在庞培的山庄收到了你的信,从你那里寄出仅三天,真是太迅速了。
sed, ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad Dolabellam litteras dedi; quae si nihil profecerint, puto fore ut me praesentem non sustineat
不过,正如我当天给你写信所说的那样,我给多拉贝拉写了一封足够尖锐的信;如果这信不起作用,我想他将无法面对面地忍受我。
§14.18.2Albianum te confecisse arbitror.
我想你已经解决好了阿尔比乌斯的事情。
de Patulciano nomine, quod mihi †suspendiatus est†, gratissimum est et simile tuorum omnium.
至于帕图尔基乌斯的债款,对于我来说它†suspendiatus est†,这真是太令人感激了,而且一如你一贯的慷慨之举。
sed ego Erotem ad ista expedienda factum mihi videbar reliquisse; cuius non sine magna culpa vacillarunt.
但我原本以为自己把埃罗斯留下来是最合适去处理那些杂务的,然而由于他的重大过失,那些事全都搁浅了。
sed cum ipso videro.
不过关于他本人,我以后再处理。
§14.18.3de Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi tota res curae.
关于蒙塔努斯的事,正如我经常给你写的那样,整件事都要劳你费心。
Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est minime miror neque ei quicquam in desperatione concedo.
塞尔维乌斯在出发时对你说了那些绝望的话,我一点也不感到惊讶,在绝望这方面我一点也不输给他。
§14.18.4Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal. Iuniis venturus, quid facturus sit in foro nescio.
我们亲爱的布鲁图斯,那位非凡的人物,如果他在六月一日不打算出席元老院,我不知道他在广场上要干什么。
sed hoc ipse melius.
但这件事他自己比我更清楚。
ego ex iis quae parari video non multum Idibus Martiis profectum iudico.
从我所看到正在准备的事情来判断,我认为三月十五日并没有带来太多的进展。
itaque de Graecia cotidie magis et magis cogito.
因此,我每天都在越来越多地考虑去希腊。
nec enim Bruto meo exsilium, ut scribit ipse, meditanti video quid prodesse possim.
因为我看不出,对于像他自己所写的那样正在考虑流亡的我亲爱的布鲁图斯,我能有什么帮助。
Leonidae me litterae non satis delectarunt.
列奥尼达斯的信并没有让我足够满意。
de Herode tibi adsentior.
关于赫罗德斯,我赞同你的看法。
Saufei legisse vellem.
我真希望读过萨乌菲乌斯的信。
ego ex Pompeiano vi Idus Mai. cogitabam.
我正计划在五月十日离开庞培的山庄。