§14.17A.1etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus.
我亲爱的多拉贝拉,虽然我对你的光荣感到满足,并从中获得了极大的快乐和喜悦,但我无法不承认,由于世人的舆论将我列为你的荣耀的合伙人,我心中充满了最大的快乐。
neminem conveni (convenio autem cotidie plurimos. sunt enim permulti optimi viri qui valetudinis causa in haec loca veniant; praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei) quin omnes; cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant.
我没有遇到过任何人(虽然我每天都遇到极多的人;因为有非常多极好的人为了健康原因来到这些地方;此外,还有许多来自自治市的我的亲密朋友)不——在他们用最高的赞美将你捧上天之后——立刻向我表示最大的感谢。
negant enim se dubitare quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singularem consulem praebeas.
因为他们说,他们毫不怀疑你由于听从了我的教导和建议,展现出了自己是一位最杰出的公民和卓越的执政官。
§14.17A.2quibus ego quamquam verissime possum respondere te quae facias tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego.
虽然我可以极其真实地回答他们,你所做的一切都是凭你自己的判断和自愿做出的,不需要任何人的建议,但我既不完全赞同(以免如果一切看起来都源于我的建议,就会减损对你的赞美),也不强烈否定。
sum enim avidior etiam quam satis est gloriae.
因为我比适度的程度还要更加渴望名誉。
et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni regum regi fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.
然而,这与你的尊严并不相悖,就像对于众王之王阿加米农本人来说,在做决定时身边能有一位涅斯托尔是光荣的一样;而对我来说,你这位年轻的执政官在赞美中蓬勃发展,就好像是我教导下的弟子一样,确实是极有光荣的。
§14.17A.3L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me plane salutavit,
"o mi Cicero"
inquit
"gratulor tibi cum tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus.
卢奇乌斯·凯撒确实,当我去那不勒斯探望生病的他时,尽管他全身因痛苦而受折磨,但在对我进行正式问候之前,他还是说道: “噢,我的西塞罗” 他说道 “我向你祝贺,因为你在多拉贝拉那里有如此大的影响力,如果我在我姐妹的儿子那里也有同样的影响力,我们现在就能安全了。
Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.
至于你的多拉贝拉,我既向他祝贺,也向他表示感谢,在你之后,我们确实只能称他为唯一的执政官。
"
deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius.
” 接着,他谈了许多关于你的行为和事迹;没有比这更宏伟、更辉煌的举动,也没有对国家更有益的了。
atque haec una vox omnium est.
而这正是所有人一致的声音。
§14.17A.4a te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare.
然而,我请求你允许我接受这笔可以说来自于他人光荣的虚假遗产,并容许我在某种程度上分享你的荣耀。
quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum), libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis.
虽然,我亲爱的多拉贝拉(因为我刚才是在开玩笑),但如果我真有什么赞誉,我更愿意将我所有的赞誉都倾注给你,而不是从你的赞誉中抽取任何一部分。
nam cum te semper tantum dilexerim quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore fuerit ardentius.
因为虽然我一直对你的爱,正如你所能理解的那样深,但由于你的这些行为,我被如此点燃,以至于在爱中从未有过比这更炽热的了。
nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius.
因为请相信我,没有什么比美德更美丽,没有什么比它更绚丽,没有什么比它更可爱。
§14.17A.5semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur.
如你所知,我一直因为马尔库斯·布鲁图斯极高的天赋、最温和的性情、独特的正直和坚韧而喜爱他;然而在三月十五日,我对他的爱增加了如此之多,以至于我感到惊讶的是,在我早已认为已经满溢的爱中,居然还有增加的余地。
quis erat qui putaret ad eum amorem quem erga te habebam posse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse.
曾有谁会认为我对你的爱还能有所增加呢? 但它增加了如此之多,以至于我现在觉得,我现在才终于是在“爱”,而以前只是“喜欢”。
§14.17A.6qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum.
因此,我又何需劝告你服务于你的尊严和荣耀呢? 我要像那些劝告者通常所做的那样,向你列举杰出的人物吗? 我没有任何比你本人更杰出的人。
te imitere oportet, tecum ipse certes.
你应当模仿你自己,与你自己竞争。
§14.17A.7ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse.
在立下如此伟大的功绩之后,你甚至已经不被允许不表现得像你自己。
quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est.
既然如此,劝告就不是必要的,更应当使用祝贺。
contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima.
因为你遇到了——我甚至不知道是否曾有人遇到过——极度严厉的惩罚不仅没有招致怨恨,反而受到了民众的欢迎,不仅让所有正直的人,也让最底层的每一个人都感到极其欣慰。
hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine quom animi tum etiam ingeni atque consili.
如果这是因为某种运气降临在你身上,我会祝贺你的好运,但这是由于你宽广的胸怀以及才干和智慧而发生的。
legi enim contionem tuam.
因为我读了你在民会上的演讲。
nihil illa sapientius.
没有什么比那更明智的了。
ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.
你对行事原因的层层切入和抽离是如此循序渐进,以至于在众人的赞同下,事情本身就赋予了你惩罚的成熟时机。
§14.17A.8liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum.
因此,你既将城市从危险中解放出来,也将市民从恐惧中解脱出来,你不仅在当下带来了极大的益处,而且也立下了典范。
quo facto intellegere debes in te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos sed etiam ornandos illos viros a quibus initium libertatis profectum est.
通过这一行动,你应该明白国家寄托在你的身上,你不仅应当保护,而且应当尊崇那些开启自由源头的人。
sed his de rebus coram plura prope diem, ut spero.
但关于这些事情,我希望不久后能当面多谈谈。
tu quoniam rem publicam nosque conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.
你既然拯救了国家和我们,我亲爱的多拉贝拉,请务必极其细心地保护好你自己。