§14.17.1in Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conlocavissem.
我于五月三日抵达庞培的别庄,正如我此前写信给你说的那样,前一天我已经将皮利亚安置在库迈的别墅中。
ibi mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto pr. Kal. ;
在那里吃晚饭时,你的来信送达了,那是你在四月三十日交给获释奴隶德米特里乌斯的。
in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur.
信中包含了许多明智的见解,但正如你自己所写,其内容仍显得所有的计划都取决于运气。
itaque his de rebus ex tempore et coram.
因此,关于这些事情,我们到时根据情况并当面谈吧。
§14.17.2de Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam! multum profecto proficiam.
至于布特罗图姆的事情,但愿我能见到安东尼! 那必定会大有进展。
sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit.
但人们认为他不会离开卡普亚偏道而来;我确实担心他前往那里会给国家带来巨大的祸害。
quod idem L. Caesari videbatur quem pridie Neapoli adfectum graviter videram.
同样的看法也见于路奇乌斯·凯撒,前一天我在那不勒斯看到他病得很重。
quam ob rem ista nobis ad Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt.
因此,这些事情我们必须在六月一日之前处理并完成。
sed hactenus.
不过,这事先谈到这里。
§14.17.3Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae cum venissemus in Pompeianum.
儿子昆图斯给他的父亲写了一封极其刻薄的信,在我们抵达庞培别庄时,信已交到了他父亲手中。
quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum.
然而,信中的要点是他无法容忍继母阿奎利亚。
sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio—o perditum hominem! sed μελήσει.
但这也许还可以忍受;而另一件事,即他自称一切都得自凯撒,从父亲那里一无所得,其余的则寄望于安东尼——噢,真是个无可救药的人! 不过,这事以后再理会。
§14.17.4ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi.
我已经给我们的布鲁图斯、卡西乌斯和多拉贝拉写了信。
earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent.
我把这些信的副本寄给了你,并非为了商议是否应该送达。
plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis.
因为我断定应该送达,因为我不怀疑你也会有相同的看法。
§14.17.5Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque hoc tibi onus imponere patiere.
我的阿提库斯,请你根据需要为我的西塞罗提供充足的资金,并允许我将这个负担强加于你。
quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima.
到目前为止你所做的一切都让我非常感激。
§14.17.6librum meum illum ἀνέκδοτον nondum, ut volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen exspectant.
我还没有像我希望的那样,把我的那部未公开的著作润色完毕;至于你希望我织入其中的那些内容,则需要另立一卷。
ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo.
但我——我希望你相信我——认为,在暴君活着的时候公开反对那个邪恶的党派,其危险性要比他死后更小。
ille enim nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc quacumque nos commovimus, ad Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur.
因为他不知怎么的,对我表现出了惊人的宽容;而现在我们无论往哪里动弹,不仅要受到凯撒生前决定的束缚,甚至还要受到他未竟想法的掣肘。
de Montano, quoniam Flamma venit, videbis.
至于蒙塔努斯的事,既然弗拉马已经来了,你会处理的。
puto rem meliore loco esse debere.
我想情况应该会有所好转。