§14.15.1o mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi, subdubitabam.
哦,我那令人惊叹的多拉贝拉! 因为现在我称他为我的;在此之前,相信我,我曾有些迟疑。
magnam ἀναθεώρησιν res habet, de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica.
这件事带来了巨大的改观:从岩石上掷下、处以十字架刑、拆除纪念柱、签下铺设该处的承包合同! 你还要求什么呢? 英雄般的壮举。
sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies, et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset.
在我看来,他似乎已经扫清了迄今为止一天天蔓延的对死者追慕的伪装,而我曾担心这种伪装一旦根深蒂固,会对我们的弑君者们造成危险。
§14.15.2nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora.
现在我完全同意你的来信,并寄希望于更好的前景。
quamquam istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt.
尽管我无法容忍那些一边装作渴望和平、一边又为滔天罪行辩护的家伙。
sed non possunt omnia simul.
但一切事情无法同时办到。
incipit res melius ire quam putaram.
事态正开始比我预想的要好。
nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse.
而且,除非你认为我可以体面地这样做,否则我绝不会离开。
Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem.
对我那布鲁图斯,我绝不会在任何地方坐视不管,而且,即使我与他素无瓜葛,看在他那非凡而令人难以置信的美德的分上,我也同样会这样做。
§14.15.3Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in Pompeianum ipse proficiscens K. Mai.
由于我本人将于五月朔日动身前往庞培的别墅,我把整座别墅及其中所有的物品都移交给我们的皮利亚。
quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit!
我是多么希望你能说服布鲁图斯留在阿斯图拉啊!