Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §14.14.1-14.14.7

哀叹凯撒死后专制依旧与未来去向的筹划

第 399 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗致信阿提库斯,在谈及有关昆图斯的传闻和私人琐事的同时,哀叹尽管凯撒已被刺杀,实质上的独裁体制依然延续、自由尚未收复的政治现状,并探讨了自己未来的去留以及阿提库斯所关切的布特罗图姆事务。

§14.14.1"Iteradum eadem ista mihi.
“再给我重复一遍那同样的事。
" coronatus Quintus noster Parilibus! solusne? etsi addis Lamiam quod demiror equidem, sed scire cupio qui fuerint alii; quamquam satis scio nisi improbum neminem.
” 我们的昆图斯在帕里利亚节上戴上了花冠! 仅他一人? 虽然你加上了拉米亚,对此我确实感到惊讶,但我很想知道其他还有谁;尽管我很清楚,除了无耻之徒外绝无旁人。
explanabis igitur hoc diligentius.
因此,你得把这件事解释得更详细些。
ego autem casu cum dedissem ad te litteras vi Kal. satis multis verbis, tribus fere horis post accepi tuas et magni quidem ponderis.
至于我,在偶然于五月朔日前六日(4月26日)寄给你一封字数颇多的信后,大约三小时后收到了你的来信,而且那确实是分量极重的一封。
itaque ioca tua plena facetiarum de haeresi Vestoriana et de †Pherionum more† Puteolano risisse me satis nihil est necesse rescribere.
因此,至于我对你关于维斯托里乌斯学派以及普特奥利的“费里奥奈斯习俗”的充满风趣的玩笑大笑不已一事,我完全没必要特意回信说明。
πολιτικώτερα illa videamus.
让我们来看看那些更具政治性的事物。
§14.14.2ita Brutos Cassiumque defendis quasi eos ego reprehendam; quos satis laudare non possum.
你这样为布鲁图斯兄弟和卡西乌斯辩护,倒好像我在指责他们似的;对他们,我怎么赞扬都嫌不够。
rerum ego vitia conlegi, non hominum.
我所指出的是事态的缺陷,而非个人的过错。
sublato enim tyranno tyrannida manere video.
因为我看到,虽然僭主已被铲除,但僭主统治依然存在。
nam quae ille facturus non fuit ea fiunt, ut de Clodio de quo mihi exploratum est illum non modo non facturum sed etiam ne passurum quidem fuisse.
因为那些他原本不会做的事正在被推行,例如关于克洛狄乌斯的事,对此我确信,他不仅不会这样做,甚至连容忍都不会容忍。
sequetur Rufio Vestorianus, Victor numquam scriptus, ceteri, quis non? cui servire ipsi non potuimus eius libellis paremus.
维斯托里乌斯的鲁菲奥、从未被登记过的维克托,以及其余的人,都会接踵而至,谁不会呢? 我们自身无法侍奉的那个人,如今我们却要服从他的备忘录。
nam Liberalibus quis potuit in senatum non venire? fac id potuisse aliquo modo; num etiam, cum venissemus, libere potuimus sententiam dicere? nonne omni ratione veterani qui armati aderant cum praesidi nos nihil haberemus defendendi fuerunt? illam sessionem Capitolinam mihi non placuisse tu testis es.
因为在自由神节那天,有谁能不来参加元老院会议呢? 假定这在某种程度上是可能的;难道我们去了之后,就真的能自由地发表意见了吗? 当我们毫无防卫,而全副武装的退伍军人就在跟前时,难道我们不是必须采取一切办法来极力讨好他们吗? 那个占领卡皮托林山的行为并不令我满意,你就是证人。
quid ergo? ista culpa Brutorum? minime illorum quidem sed aliorum brutorum qui se cautos ac sapientis putant; quibus satis fuit laetari, non nullis etiam gratulari, nullis permanere.
那又怎样? 这是布鲁图斯他们的错吗? 决非他们的错,而是其他那些自以为谨慎聪明的“蠢人”的错;对他们来说,光高兴就足够了,有些人甚至觉得祝贺一下就足够了,却没有一个人能坚持到底。
§14.14.3sed praeterita omittamus; istos omni cura praesidioque tueamur et, quem ad modum tu praecipis, contenti Idibus Martiis simus; quae quidem nostris amicis divinis viris aditum ad caelum dederunt, libertatem populo Romano non dederunt.
但让我们略过过去的事吧;让我们用一切心思和保护来捍卫那些人,并且正如你所叮嘱的那样,让我们对三月十五日感到满足吧;这一天的确给我们那些神圣的朋友们提供了通往天堂的道路,却没有给罗马人民带来自由。
recordare tua.
想想你自己的话。
nonne meministi clamare te omnia perisse si ille funere elatus esset? sapienter id quidem.
难道你不记得,你曾大声疾呼:如果他以国葬被抬出去,一切就都完蛋了吗? 那确实很明智。
itaque ex eo quae manarint vides.
因此你看到了此后流露出了什么后果。
§14.14.4quae scribis K. Iuniis Antonium de provinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat et utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere? si licuerit, libertatem esse reciperatam laetabor; si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio praeter laetitiam quam oculis cepi iusto interitu tyranni?
至于你所写的,安东尼将在六月朔日就各行省提出提案,以便他自己获得高卢,并延长双方的任期,到时候大家能被允许自由地做出决议吗? 如果被允许,我将为自由的收复而感到高兴;如果不能,那么除了我的双眼从那僭主应得的灭亡中获得的喜悦之外,那场主子的轮换又带给了我什么呢?
§14.14.5rapinas scribis ad Opis fieri; quas nos quoque tum videbamus.
你写道,在俄普斯神庙正在发生洗劫;我们当时也亲眼目睹了这些。
ne nos et liberati ab egregiis viris nec liberi sumus.
确实,我们虽然被杰出的人士所解放,但我们却并非自由身。
ita laus illorum est, culpa nostra.
这样看来,赞誉属于他们,而过错在于我们。
et hortaris me ut historias scribam, ut conligam tanta eorum scelera a quibus etiam nunc obsidemur! poterone eos ipsos non laudare qui te obsignatorem adhibuerint? nec me hercule me raudusculum movet, sed homines benevolos, qualescumque sunt, grave est insequi contumelia.
你居然还劝我撰写历史,去搜集那些至今依然包围着我们的人的如此巨大的罪行! 难道我能不去赞扬那些曾邀请你担任签署人的家伙吗? 凭赫拉克勒斯起誓,动摇我的并非区区一笔小钱,而是觉得去用侮辱性的话语抨击那些心怀好意的人——无论他们是怎样的人——是一件令人沉重的事。
§14.14.6sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad K. Iunias statuere posse.
不过关于我所有的计划,正如你所写的,我认为我们在临近六月朔日时能做出更确凿的决定。
ad quas adero et omni ope atque opera enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat.
届时我将出席,并且当然会在你的威望和影响力,以及这一诉求的高度正当性的协助下,竭尽全力促使元老院通过一份如你所写的、关于布特罗图姆人的决议。
quod me cogitare iubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum.
至于你叮嘱我思考的事,我确实会去思考,虽然在上一封信中我已经把它交由你去思考了。
tu autem quasi iam reciperata re publica vicinis tuis Massiliensibus sua reddis.
可是你倒好,好像国家已经恢复了似的,正在把财产归还给你的邻居马西利亚人。
haec armis, quae quam firma habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt.
这些东西或许可以通过武力(虽然我不知道我们拥有多么稳固的武力)来收复,但决不能靠威信来收复。
§14.14.7epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris.
后来你写的简短来信确实令我愉快,那是关于布鲁图斯写给安东尼以及他写给你的信。
posse videntur esse meliora quam adhuc fuerunt.
情况似乎有望比迄今为止好转。
sed nobis ubi simus et quo iam nunc nos conferamus providendum est.
但我们必须未雨绸缪,弄清楚我们该呆在何处,以及眼下我们该前往何方。

词汇与语法注释

  1. 14.14.1nihil est necesse — 代词 `nihil` 在此作副词使用,表示强烈的否定(“绝不”、“完全不”)。主动词是非人称表达 `est necesse`,其主语是带对格的不定式结构 `me... risisse` 以及后续的不定式 `rescribere`。
  2. 14.14.2cui ... eius — 这是一个关联句法结构,先行词 `eius`(修饰主句中的 `libellis`)被置于关系从句 `cui servire ipsi non potuimus` 之后。关系代词 `cui` 作为 `servire` 的与格补足语。
  3. 14.14.5ne — 此处的 `ne` 并非否定连接词,而是强语气小词(有时拼作 `nae`),意为“确实”、“诚然”,用以强调主格代词 `nos`。注意不要与后文的否定词 `nec`(“且不”)相混淆。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §14.14.1-14.14.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:14.14.1-14.14.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。