Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §14.13B.1-14.13B.5

给安东尼的复信与同意赦免克洛狄乌斯

第 398 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗对安东尼来信中展现的礼貌与深情表示深切感激,并同意按其请求宽免克洛狄乌斯,同时承诺在未来进一步加强两人的友好关系。

§14.13B.1quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses.
至于你通过信件与我交涉的事,出于一个原因,我更希望你当初是当面与我谈的。
non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses.
因为你不仅能从话语中,而且正如人们所说,还能从我的神色、眼神和额头上,看出我对你的爱。
nam cum te semper amavi primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem.
因为,虽然我一直因你起初的热忱、后来又因你的恩惠而深受触动并始终爱戴着你,但在当前这个时期,国家将你如此推荐给我,以至于我视任何人都没比你更珍贵。
§14.13B.2litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses.
然而,你那写得既极富深情又极尽尊重的来信,深深打动了我,以至于我似乎并非在给予你恩惠,反倒是在接受你的恩惠——因为你竟是以这样的方式向我请求:尽管你完全可以毫不费力地做到,但你却不愿违背我的意愿去保全我的敌人、也就是你的挚友。
§14.13B.3ego vero tibi istuc, mi Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et naturae meae.
因此,我的安东尼,我向你让渡此事,而且是以这样一种方式:既然你用那些话写了信,我便认为自己受到了你极其大度且极其尊重的对待;并且,无论事情本身如何,我既认为这一切都理应给予你,同时我也将此给予我自己的仁爱与本性。
nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius aut severius quam necessitas rei publicae postulavit.
因为在我身上,不仅从未有过任何残酷之举,甚至连比国家需要所要求的稍微严厉或苛刻一点的表现都不曾有。
accedit ut ne in ipsum quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos.
此外,甚至连对克洛狄乌斯本人,我也从未有过特别显著的仇恨;而且我一向认为,不应迫害仇敌的朋友,尤其是那些地位较低的人,我们也不该剥夺自身的这些保护。
§14.13B.4nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur.
因为关于少年克洛狄乌斯,我认为你的职责是像你所写的那样,引导他那温和的心灵,使其浸染这些观念,从而不认为我们的家族之间还残留着任何仇恨。
contendi cum P. Clodio cum ego publicam causam, ille suam defenderet.
我与普布利乌斯·克洛狄乌斯争斗,是因为当时我在维护国家事业,而他则在维护他个人的私利。
nostras concertationes res publica diiudicavit.
我们的争端,国家已经做出了裁决。
si viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret.
如果他还在世,我和他之间现在也不会留下任何争端。
§14.13B.5qua re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus.
因此,既然你如此向我请求此事,以至于声明凡是在你权力范围内的事,你都不愿违背我的意愿去行使,如果你认为合适,你也可以代我将此给予那少年,这并非因为我这个年纪需要对他那个年纪的任何危险产生戒备,也非因为我的尊严害怕任何争斗,而是为了我们彼此之间能够比迄今为止更加紧密地团结在一起。
interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam domus.
因为当这些敌意阻碍着我们时,你的心扉向我敞开得比你的家门还要多。
sed haec hactenus.
不过这些就谈到这里吧。
illud extremum.
最后一件事:凡是我认为你所期望的,以及与你有关的事,我必将毫无疑虑地以极大的热情去完成。
ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine ulla dubitatione summo studio faciam. hoc velim tibi penitus persuadeas.
我希望你对此深信不疑。

词汇与语法注释

  1. §14.13B.1mallem coram egisses — mallem 是未完成过去时虚拟式(表示现在无法实现的愿望),其后省略了连词 ut,直接跟过去完成时虚拟式 egisses(表示对过去事实的相反愿望)。意为“如果你当初能亲自来谈,我本会更乐意”。
  2. §14.13B.2ita petente ut — petente 是与前面的 a te(或省略的 te)相一致的现在分词,引导一个带有 ita ... ut 的结果从句(“以至于……”)。随后的 cum id nullo negotio facere posses 是表示让步的 cum 从句(“尽管你本可以毫不费力地做到”)。
  3. §14.13B.5non quo... suspicari... aut... extimescat — non quo(“并非因为”)引导一个被否定的虚假原因,要求使用虚拟式;此处的 debeat 和 extimescat 为现在时虚拟式。它与后面表示目的的 sed ut...(“而是为了……”)形成对比。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §14.13B.1-14.13B.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:14.13B.1-14.13B.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。