§14.13A.1occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de hac re agerem.
由于我的忙碌以及你的突然出发,导致我未能与你当面商讨此事。
quam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te.
因此,我担心我的缺席会使我的话语在你那里显得分量较轻。
quod si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te, gaudebo.
但是,如果你的宽厚能契合我一直以来对你的评价,我将十分高兴。
§14.13A.2a Caesare petii ut Sex. Clodium restitueret; impetravi.
我曾向恺撒请求,让他恢复塞克斯图斯·克洛狄乌斯的名誉;我得到了准许。
erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio eius si tu concessisses.
即便在那个时候,我也只打算在你同意的情况下才使用他的恩惠。
quo magis laboro ut tua voluntate id per me facere nunc liceat.
因此,我更加努力地争取现在能凭你的意愿,由我自己来促成此事。
quod si duriorem te eius miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor debere tueri commentarium Caesaris.
但是,如果你对那可怜而悲惨的境遇表现得过于严苛,我不会与你对抗,尽管我似乎有义务维护恺撒的备忘录。
sed me hercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum potueris, amicos paternos.
但是,凭赫拉克勒斯起誓,如果你愿意对我抱有人道、明智且友善的想法,你一定会表现得宽容,并且希望那被寄予厚望的少年普布利乌斯·克洛狄乌斯认为,你在有能力做到的时候,并没有迫害他父亲的朋友。
§14.13A.3patere, obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem cum patre eius, non contempsisse hanc familiam.
求你允许这一点:你与他父亲的过节被看作是为了国家,而不是出于对这个家族的轻视。
honestius enim et libentius deponimus inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae.
因为,我们放弃因国家之名而结下的仇怨,要比放弃因顽固而结下的仇怨更体面,也更令人乐意。
me deinde sine ad hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse tradendas posteris inimicitias.
接着,请允许我从现在起引导这孩子走向这一看法,并说服他温和的心灵:仇恨不应传给后世。
quamquam tuam fortunam, Cicero, ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et honorificam potius agere quam sollicitam.
西塞罗,尽管我确信你的处境远离一切危险,但我依然认为,你更愿意度过一个安宁且光荣的晚年,而不是一个焦虑的晚年。
postremo meo iure te hoc beneficium rogo; nihil enim non tua causa feci.
最后,我有权向你请求这一恩惠;因为我没有一件事情不是为了你而做的。
quod si non impetro, per me Clodio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit atque eo te placabiliorem praebeas.
但如果我未能如愿,我绝不会私自将其给予克洛狄乌斯,以便你明白你的威信在我心中有多大分量,并因此表现得更加温和。