§14.13.1septimo denique die litterae mihi redditae sunt quae erant a te xiii Kal. datae; quibus quaeris atque etiam me ipsum nescire arbitraris utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione ἁλιτενεῖ delecter.
终于在第七天,我收到了你在五月朔日之前第十三天(四月十九日)寄给我的信;在信中你询问,甚至认为连我自己都不知道,我是更喜欢丘陵及其景观,还是更喜欢海滨的漫步。
est me hercule, ut dicis, utriusque loci tanta amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit.
凭赫拉克勒斯起誓,正如你所说,两处的景致都如此宜人,以至于我迟疑不决哪一个更值得首选。
"
a)ll' ou) daito\s e)phra/tou e)/rga me/mhlen,
a)lla\ li/hn me/ga ph=ma, diotrefe/s, ei)soro/wntes
dei/dimen: e)n doih=| de\ sawse/men h)\ a)pole/sqai. "
“但我们所关心的并非那令人愉悦的宴席之事,相反,由宙斯抚育的人啊,我们正看着极其巨大的毁灭而感到恐惧;我们正处于得救还是灭亡的犹疑之中。
§14.13.2quamvis enim tu magna et mihi iucunda scripseris de D. Bruti adventu ad suas legiones in quo spem maximam video, tamen si est bellum civile futurum (quod certe erit si Sextus in armis permanebit, quem permansurum esse certo scio), quid nobis faciendum sit ignoro.
” 因为尽管你写信告诉我关于德基穆斯·布鲁图斯抵达其军团的重大且令我愉快的事情(在其中我看到了极大的希望),然而,如果内战将要发生(如果塞克斯图斯继续保持武装,这肯定会发生,而且我确知他会继续保持),我不知道我们该做什么。
neque enim iam licebit quod Caesaris bello licuit neque huc neque illuc.
因为过去在恺撒的战争中被允许的事,即既不倒向这边也不倒向那边,现在将不再被允许。
quemcumque enim haec pars perditorum laetatum Caesaris morte putabit (laetitiam autem apertissime tulimus omnes), hunc in hostium numero habebit; quae res ad caedem maximam spectat.
因为这伙毁灭者,无论他们认为谁因恺撒之死而高兴(而我们所有人都极其公开地表现出了喜悦),都会将此人视为敌人;这预示着极大的屠杀。
restat ut in castra Sexti aut, si forte, Bruti nos conferamus.
剩下的出路就是我们投奔塞克斯图斯的阵营,或者如果可能的话,投奔布鲁图斯的阵营。
res odiosa et aliena nostris aetatibus et incerto exitu, et nescio quo pacto tibi ego possum, mihi tu dicere,
"
τέκνον ἐμόν, οὔ τοι δέδοται πολεμήια ἔργα,
ἀλλὰ σύ γ' ἱμερόεντα μετέρχεο ἔργα λόγοιο
"
这是一件令人厌恶、不合我们年纪且结局未卜的事,而且不知怎么地,我可以对你说,你也可以对我写道: “我的孩子,战争的工作并没有赐予你,相反,你应当去追求那令人愉悦的言辞工作。
§14.13.3sed haec fors viderit, ea quae talibus in rebus plus quam ratio potest.
” 但让命运去决定这些吧,在这样的事务中,命运的力量比理性更大。
nos autem id videamus quod in nobis ipsis esse debet, ut quicquid accideret fortiter et sapienter feramus et accidisse hominibus meminerimus, nosque cum multum litterae tum non minimum Idus quoque Martiae consolentur.
然而,让我们关注那些应当存在于我们自身之中的事情,以便无论发生什么,我们都能勇敢且明智地承受,并记住这些是人类身上常发生的事;让书籍在很大程度上,尤其是三月的伊底斯,也来抚慰我们。
§14.13.4suscipe nunc meam deliberationem qua sollicitor.
现在请分担我那令我焦虑的考量。
ita multa veniunt in mentem in utramque partem.
正反两方面的想法如此多地涌入脑海。
proficiscor, ut constitueram, legatus in Graeciam: caedis impendentis periculum non nihil vitare videor sed casurus in aliquam vituperationem quod rei publicae defuerim tam gravi tempore.
我正如之前所决定的,作为使节出发去希腊:我似乎在一定程度上避开了面临屠杀的危险,但由于在如此关键的时刻辜负了国家,我将会落入某种非难之中。
sin autem mansero, fore me quidem video in discrimine sed accidere posse suspicor ut prodesse possim rei publicae.
但如果我留下来,我确实看到自己将处于危机之中,但我猜想有可能会发生对国家有益的事情。
iam illa consilia privata sunt, quod sentio valde esse utile ad confirmationem Ciceronis me illuc venire; nec alia causa profectionis mihi ulla fuit tum cum consilium cepi legari a Caesare.
此外,还有些个人的考量,即我觉得我到那里去,对于指导小西塞罗非常有益;在我决定接受恺撒任命为使节的时候,我出发也没有任何其他的理由。
tota igitur hac de re, ut soles, si quid ad me pertinere putas, cogitabis.
因此,关于这整件事,正如你一贯所做的,如果你认为有什么与我相关,请帮我考虑一下。
§14.13.5redeo nunc ad epistulam tuam.
我现在回到你的信上。
scribis enim esse rumores me ad lacum quod habeo venditurum, minusculam vero villam Quinto traditurum vel impenso pretio, quo introducatur, ut tibi Quintus filius dixerit, dotata Aquilia.
因为你写道,有传言说我要把我在湖畔拥有的别墅卖掉,甚至要以高价把那座极小的别墅转让给昆图斯,以便如小昆图斯告诉你的那样,把带妆奁的阿奎利亚迎娶进来。
ego vero de venditione nihil cogito nisi quid quod magis me delectet invenero.
但我根本没有考虑过出售,除非我找到更令我喜欢的地方。
Quintus autem de emendo nihil curat hoc tempore.
然而,昆图斯在这个时候根本不关心购买的事。
satis enim torquetur debitione dotis in qua mirificas Q. Egnatio gratias agit; a ducenda autem uxore sic abhorret ut libero lectulo neget esse quicquam iucundius.
因为他正因偿还妆奁的债务而大受折磨,为此他对昆图斯·埃格纳提乌斯表示了奇妙的感谢;而他对娶妻如此反感,以至于他说没有什么比一张单人床更令人惬意的了。
sed haec quoque hactenus.
但这些事也言尽于此。
§14.13.6redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam.
我回到那可怜的、或者更确切地说是已不存在的共和国。
M. Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Clodi; quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi exemplum), quam dissolute, quam turpiter quamque ita perniciose ut non numquam Caesar desiderandus esse videatur facile existimabis.
马克·安东尼写信给我,关于恢复塞克斯图斯·克洛狄乌斯名誉的事;就我而言,他是多么恭敬地写这封信,你可以从他自己的信中得知(因为我给你寄去了抄本),而他是多么放荡、多么可耻、又是多么具有毁灭性,以至于有时让人觉得应该怀念恺撒,你将很容易判断。
quae enim Caesar numquam neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis eius commentariis proferuntur.
因为那些恺撒从未做过、也绝不会容许的事,现在却从他那虚假的备忘录中被拿了出来。
ego autem Antonio facillimum me praebui.
而我对安东尼表现得极其顺从。
etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere quod vellet, fecisset nihilo minus me invito.
因为说实在的,他既然一旦说服自己可以为所欲为,即使我不乐意,他也照样会做。
itaque mearum quoque litterarum misi tibi exemplum.
因此,我也给你寄去了我回信的抄本。