§14.12.1o mi Attice, vereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris.
哦,我的阿提库斯,我担心三月的伊底斯除了给我们带来喜悦,以及对仇恨与痛苦的惩罚外,什么也没有带来。
quae mihi istim adferuntur! quae hic video! ὢ.
从你那边给我传来的是些什么消息啊! 我在这里看到的又是些什么啊! 唉。
scis quam diligam Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem.
你懂得我是多么喜爱西西里人,又是多么把那份庇护关系视为光荣。
multa illis Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda.
恺撒曾赐予他们许多特权,这也并非违背我的意愿,尽管拉提乌姆公民权是令人无法忍受的。
verum tamen—.
然而——。
ecce autem Antonius accepta grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam qua Siculi cives Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla.
但瞧啊,安东尼在收受了一大笔钱后,公布了一项声称是由独裁官在民会上通过的法律,据此西西里人成了罗马公民;而对此事,在恺撒活着的时候连提都没提过。
quid? Deiotari nostri causa non similis? dignus ille quidem omni regno sed non per Fulviam.
怎么? 我们那戴奥塔鲁斯的案子不也是类似的吗? 他确实配得上任何王权,但决不能通过富尔维娅来获得。
sescenta similia.
类似的事情有成百上千。
verum illuc me refero.
但我还是回到那一点上。
tam claram tamque testatam rem tamque iustam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo iste plura? nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius.
难道对于如此明白、如此确凿、如此正义的布特罗图姆事件,我们连任何一部分都无法保全吗? 而且,那个家伙做出的不公事情越多,我们不就越应该保全它吗? 在这里,奥克塔维乌斯对待我极为恭敬,也极为友好。
§14.12.2quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non, itaque ne nos quidem; quem nego posse esse bonum civem.
他的随从们确实向他致敬并称他为“恺撒”,但菲利普斯没有,因此我也没有;我声称他不可能成为一名好的公民。
ita multi circumstant qui quidem nostris mortem minitantur.
有这么多人围在他身边,他们甚至向我们的解放者威胁要处以死刑。
negant haec ferri posse.
他们说这些事情是无法容忍的。
quid censes cum Romam puer venerit ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? qui quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati.
当这个孩子来到罗马——那个我们的解放者们无法安全立足的地方时,你认为会怎样? 那些解放者们固然将永远享有盛名,因对自己行为的省觉而感到幸福。
sed nos, nisi me fallit, iacebimus.
但我们,除非我弄错了,否则将一败涂地。
itaque exire aveo
"ubi nec Pelopidarum,"
inquit.
因此我渴望离去,“到连佩洛普斯后代都达不到的地方”,诗人说。
haud amo vel hos designatos qui etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret.
我甚至不喜欢这些被指定的次期长官们,他们甚至强迫我作修辞演练,以至于我在温泉休养地也无法得到安宁。
sed hoc meae nimiae facilitatis.
但这全怪我太好说话了。
nam id erat quondam quasi necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item.
因为这在以前仿佛是必要的,而现在,无论局势如何,都大不相同了。
§14.12.3quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! scribo tamen non ut delectem his litteris sed ut eliciam tuas.
我已经有多久没有什么可写给你的了! 但我还是写了,不是为了用这封信取悦你,而是为了引出你的回信。
tu si quid erit de ceteris, de Bruto utique quicquid.
至于你,如果有什么关于其他人的消息,特别是关于布鲁图斯的任何消息,请写信告诉我。
haec conscripsi x Kal. accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum.
写这封信是四月二十二日,我正在韦斯托里乌斯家就餐并靠在榻上,他是一个远离辩证法但在算术上颇有训练的人。