§14.11.1nudius tertius dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae proxime.
前天我给你寄了一封比较长的信;现在来谈谈最近信中的那些事。
velim me hercule Asturae Brutus.
凭赫拉克勒斯发誓,我真希望布鲁图斯能在阿斯图拉。
ἀκολασίαν istorum scribis.
你提到了那些人的放肆。
an censebas aliter? equidem etiam maiora exspecto.
难道你以为会有所不同吗? 至于我,我甚至在预料着更严重的事。
quom contionem lego
"de tanto viro, de clarissimo civi,"
ferre non queo.
当我读到“关于这样一位伟人,关于这样一位极著名的公民”的演说时,我实在无法忍受。
etsi ista iam ad risum.
尽管这些事情如今已成了笑柄。
sed memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum ut nostri illi non heroes sed di futuri quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine invidia, ne sine periculo quidem.
但请记住,破灭性演说的习气正是这样被滋养起来的,以至于我们的那些功臣将来不仅是英雄,甚至是享有永恒光荣的神明,但这并非没有怨恨,甚至并非没有危险。
verum illis magna consolatio conscientia maximi et clarissimi facti, nobis quae? qui interfecto rege liberi non sumus.
然而,对他们来说,对那项最伟大、最光辉事迹的省觉是一个巨大的安慰,而对我们又有什么呢? 我们虽杀死了国王,却依然不得自由。
sed haec fortuna viderit, quoniam ratio non gubernat.
但这事就让命运去处理吧,因为理性并未起主导作用。
§14.11.2de Cicerone quae scribis iucunda mihi sunt; velim sint prospera.
你关于小西塞罗所写的内容令我高兴;我希望一切顺利。
quod curae tibi est ut ei suppeditetur ad usum et cultum copiose per mihi gratum est, idque ut facias te etiam atque etiam rogo.
你留心使他在生活和教养方面得到丰足的供应,这让我十分感激,我再次请求你继续这样做。
de Buthrotiis et tu recte cogitas et ego non dimitto istam curam.
关于布特罗图姆人,你的想法是对的,我也没有放弃这方面的关切。
suscipiam omnem etiam actionem quam video cotidie faciliorem.
我将承担起所有的法律行动,我看到这些行动一天比一天容易了。
de Cluviano, quoniam in re mea me ipsum diligentia vincis, res ad centena perducitur.
关于克鲁维乌斯的产业,既然在我的事情上你的勤勉甚至超过了我自己,这笔产业正被提升到十万。
ruina rem non fecit deteriorem, haud scio an etiam fructuosiorem.
房舍倒塌并未使情况变糟,我甚至倾向于认为它变得更有收益了。
hic mecum Balbus, Hirtius, Pansa.
在这里,巴尔布斯、希尔提乌斯和潘萨正与我在一起。
modo venit Octavius et quidem in proximam villam Philippi mihi totus deditus; Lentulus Spinther hodie apud me; cras mane vadit.
刚刚奥克塔维乌斯到了,而且就在菲利普斯的邻近别墅里,他对我完全顺从;伦图卢斯·斯宾特尔今天在我这里;明天早上他就出发。