§13.9.1commodum discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post Curtius, hic salutandi causa sed mansit invitatus.
昨天你刚离开,特雷巴提乌斯就来了,不久之后库尔提乌斯也来了。 后者本是为了问候,但受到邀请便留了下来。
Trebatium nobiscum habemus.
特雷巴提乌斯正和我们在一起。
hodie mane Dolabella.
今天清晨多拉贝拉来了。
multus sermo ad multum diem.
谈话极多,一直谈到白日将尽。
nihil possum dicere ἐκτενέστερον, nihil φιλοστοργότερον.
我无法说出比这更热忱、更深情的话了。
ventum est tamen ad Quintum.
然而,谈话还是转到了昆图斯身上。
multa ἄφατα, ἀδιήγητα, sed unum eius modi quod nisi exercitus sciret, non modo Tironi dictare sed ne ipse quidem auderem scribere sed hactenus.
有许多无法言说、难以描述的事,但其中有一件事的性质,若非全军皆知,我不仅不敢口授给提罗,甚至连自己也不敢亲笔写下——但这事就说到这里吧。
εὐκαίρωσ ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus humanissimeque Dolabella quibus verbis secum egissem exposuit.
正合时宜,当我留客多拉贝拉时,托尔夸图斯来到了我这里。 多拉贝拉非常体贴地向他说明了我曾用何等言辞与他商谈过他的事。
commodum enim egeram diligentissime; quae diligentia grata est visa Torquato.
因为我刚极尽周详地同他谈过,这种周详在托尔夸图斯看来颇受感念。
§13.9.2a te exspecto si quid de Bruto.
关于布鲁图斯,如果有任何消息,我正等待着你的来信。
quamquam Nicias confectum putabat sed divortium non probari.
虽然尼基亚斯认为事情已成定局,但据说那桩离婚并不受赞许。
quo etiam magis laboro idem quod tu.
因此,我甚至比你更关心同样的事。
si quid est enim offensionis, haec res mederi potest.
因为如果有任何令人不快之处,这件事是可以补救的。
mihi Arpinum eundum est.
我必须去阿尔皮努姆。
nam et opus est constitui a nobis illa praediola et vereor ne exeundi potestas non sit cum Caesar venerit: de cuius adventu eam opinionem Dolabella habet quam tu coniecturam faciebas ex litteris Messallae.
因为一方面那些小庄园需要我们去整理,另一方面我又担心凯撒来时会没有机会脱身。 关于他的到来,多拉贝拉所持的看法,正是你根据梅萨拉的来信所做出的推测。
cum illuc venero intellexeroque quid negoti sit, tum ad quos dies rediturus sim scribam ad te.
等我到了那里并弄清楚有什么事务,那时我会写信告诉你我大约在哪天回来。