§13.10.1minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri periculi genera.
我一点也不奇怪你对马尔凯鲁斯的死感到如此沉重,并担心更多种类的危险。
quis enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? omnia igitur metuenda.
因为谁会料到这种既未发生过、在自然界中看来也不可能发生的事呢? 因此,一切都令人畏惧。
sed illud παρὰ τὴν ἱστορίαν, tu praesertim, me reliquum consularem.
但那一点是违背历史事实的——特别是你居然也这么说——即我是唯一幸存的执政官显贵。
quid? tibi Servius quid videtur? quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi praesertim qui non minus bene actum cum illis putem.
怎么? 在你看来,塞尔维乌斯怎么样? 虽然这在任何方面显然都毫无意义,特别是对我来说,因为我认为他们的境遇并不比我们差。
quid enim sumus aut quid esse possumus? domin an foris? quod nisi mihi hoc venisset in mentem scribere ista nescio quae, quo verterem me non haberem.
因为我们是什么,或者我们能成为什么? 在家里还是在外面? 但是,如果我没有想到去写那些不知是什么的著作,我真不知道该把自己投向何处。
§13.10.2ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα quaedam et πολιτικώτερα.
关于多拉贝拉,正如你所写的,我认为应该这样做,写一些更具普遍性和政治性的内容。
faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat.
确实必须做点什么,因为他非常渴望。
§13.10.3Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum puto, praesertim si statuit.
布鲁图斯如果有什么行动,请务必让我知道;我确实认为他应该尽早行动,尤其是如果他已经做出了决定。
sermunculum enim omnem aut restinxerit aut sedarit.
因为他要么会彻底平息,要么会缓和所有的闲言碎语。
sunt enim qui loquantur etiam mecum.
因为有些人甚至在跟我谈论。
sed haec ipse optime, praesertim si etiam tecum loquetur.
但这些事他自己最清楚,特别是如果他也和你谈谈的话。
mihi est in animo proficisci xi Kal.
我计划在初十一日前出发。
hic enim nihil habeo quod agam, ne hercule illic quidem nec usquam sed tamen aliquid illic.
因为在这里我无事可做,说实在的,在阿德里(那儿)或者任何地方也无事可做,但那儿毕竟还能做点什么。
hodie Spintherem exspecto.
今天我等候斯平特。
misit enim Brutus ad me.
因为布鲁图斯派人来找我了。
per litteras purgat Caesarem de interitu Marcelli; in quem ne si insidiis quidem ille interfectus esset caderet ulla suspicio.
他在信中为凯撒在马尔凯鲁斯之死一事上开脱;对凯撒而言,即使马尔凯鲁斯死于阴谋,也绝不会落下一丝怀疑。
nunc vero cum de Magio constet, nonne furor eius causam omnem sustinet? plane quid sit non intellego.
而现在,既然关于马基乌斯的事实已查明,难道他的疯狂不承担全部原因吗? 我完全不明白这是怎么回事。
explanabis igitur.
因此请你解释一下。
quamquam nihil habeo quod dubitem nisi ipsi Magio quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem etiam sponsor sum factus.
虽然我没什么可怀疑的,除了马基乌斯本人的疯狂原因究竟是什么;我甚至还曾作过他的担保人呢。
et nimirum id fuit.
毫无疑问,原因就在那里。
solvendo enim non erat.
因为他没有偿还能力。
credo eum petisse a Marcello aliquid et illum, †aut erat†, constantius respondisse.
我相信是他向马尔凯鲁斯请求了什么,而后者,†aut erat†,回答得颇为决绝。