§13.7A.1Brutus heri venit in Tusculanum post horam decimam.
布鲁图斯昨天在第十时之后到达了我的图斯库鲁姆别墅。
hodie igitur me videbit ac vellem tum tu adesses.
因此他今天将来看我,我真希望那时你也在场。
iussi equidem ei nuntiari te, quoad potuisses, exspectasse eius adventum venturumque si audisses meque, ut facio, continuo te certiorem esse facturum.
我确实已吩咐人向他转达:你在尽可能长的时间里一直在等待他的到来,并且如果你听说(他到了)就会赶来,而我,正如我现在所做的,会立刻通知你。