§13.5.1Sp. Mummium putaram in decem legatis fuisse sed videlicet (etenim εὔλογον) fratri fuisse.
我原以为斯普里乌斯·穆姆米乌斯是在十位使节之列,但显然(因为这确实合乎情理)他是作为他兄弟的[副官]。
fuit enim ad Corinthum.
因为他当时在哥林多。
misi tibi Torquatum.
我给你送去了《托尔夸图斯》。
conloquere tu quidem cum Silio, ut scribis, et urge.
就像你所写的那样,你一定要与西里乌斯交谈并敦促他。
illam diem negabat esse mense Maio, istam non negabat.
他说那个日期不在五月份,但没有否定你提到的那个日期。
sed tu ut omnia istuc quoque ages diligenter.
但是,正如你在一切事情上所做的那样,你也会勤勉地处理这件事。
de Crispo et Mustela scilicet quom quid egeris.
当然,当你对克里斯普斯和穆斯特拉的事情有所进展时,[请告诉我]。
§13.5.2quoniam ad Bruti adventum fore te nobiscum polliceris, satis est, praesertim cum hi tibi dies in magno nostro negotio consumantur.
既然你许诺在布鲁图斯到达时会和我们在一起,这就足够了,特别是这些日子你正在为我们的重大事务所忙碌。