§13.4.1habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem de Tuditano idem puto.
我收到了你精心制作的关于十位使节的劳作;事实上,关于图迪塔努斯,我也是同样的想法。
nam filius anno post quaestor fuit quam consul Mummius.
因为他的儿子在穆姆米乌斯担任执政官的那一年之后的第一年担任财务官。
sed quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere.
但是,既然你一再询问我对那些债务人有什么意见,我也同样一再回答你,我是赞成的。
si quid poteris, cum Pisone conficies; Avius enim videtur in officio futurus.
如果你能做到什么,就和皮索把事情解决;因为阿维乌斯似乎会履行他的职责。
velim ante possis, si minus, utique simul simus quom Brutus veniet in Tusculanum.
我希望你在这之前就能办到,如果不成,无论如何,在布鲁图斯来到图斯库鲁姆庄园时,让我们在一起。
magni interest mea una nos esse.
我们在一起,对我来说极其重要。
scies autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis ut quaerat.
不过,如果你派一个仆人去打听,你就会知道那将是哪一天。