§13.48.1heri nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in Tusculanum venturum.
昨天,在嘈杂声中,我似乎隐约听到你提到要到图斯库鲁姆的别墅去。
quod utinam! iterum utinam! tuo tamen commodo.
但愿如此! 再次但愿如此! 不过还是要在你方便的时候。
Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim Babullius.
雷普塔请求我,如果他有什么需要,我就急忙赶去;因为巴布里乌斯去世了。
Caesar, opinor, ex uncia etsi nihil adhuc; sed Lepta ex triente.
我想,恺撒继承了十二分之一,尽管目前还没有确定的消息;但雷普塔继承了三分之一。
veretur autem ne non liceat tenere hereditatem, ἀλόγωσ omnino, sed veretur tamen.
然而,他担心自己可能不被允许保有这份遗产——这完全是毫无道理的,但他依然担心。
is igitur si accierit, accurram; si minus, non ante quam necesse erit.
因此,如果他召我,我就急忙赶去;否则,在必要之前我不会去。
tu Pollicem, cum poteris.
至于波利克斯,你能在方便时(派他来)就太好了。
§13.48.2laudationem Porciae tibi misi correctam.
我已经把修改好的对波尔基娅的悼词寄给你了。
adeo properavi ut, si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur.
我如此行色匆匆,以至于如果这篇悼词碰巧要送给儿子多米提乌斯或布鲁图斯,送去的也应该是这一版。
id si tibi erit commodum magno opere cures velim et velim M. Varronis et Olli mittas laudationem, Olli utique.
如果这对你来说方便,我希望你能大力促成此事;另外,我希望你能把马尔库斯·瓦罗和奥里乌斯的悼词寄给我,尤其是奥里乌斯的。
nam illam legi, volo tamen regustare.
因为前者我已经读过,但还是想重新品味一下。
quaedam enim vix mihi credo legisse me.
事实上,有些地方我简直不敢相信自己曾经读过。