§13.47.1"postea quam abs te, Agamemno,"
non
"ut venirem"
(nam id quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem
"tetigit auris nuntius, extemplo"
instituta omisi; ea quae in manibus habebam abieci, quod iusseras edolavi.
“阿伽门农,自你那里……” 并非是“让我去”(因为若非有托尔夸图斯的事,我也会去的),而是让我写,“消息一传到耳边,立刻”我便放下了手头的计划;我扔掉了手里正在做的事,把我按你要求加工的东西完成了。
tu velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias.
我希望你从波莱克斯那里了解一下我们的开支账目。
turpe est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere.
因为,无论他现在如何,让他在这一年里生活窘迫对我们来说都是一件可耻的事。
post moderabimur diligentius.
以后我们会更仔细地克制。
idem Pollex remittendus est ut ille cernat.
必须把同一个波莱克斯送回去,以便他进行继承声明。
plane Puteolos non fuit eundum cum ob ea quae ad te scripsi tum quod Caesar adest.
显然,既因为我写信给你的那些原因,又因为恺撒就在附近,原本是不必去普特奥里的。
Dolabella scribit se ad me postridie Idus.
多拉贝拉写信说他要在伊杜斯后的一天到我这里来。
o magistrum molestum!
哦,真是个烦人的老师!