Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §13.46.1-13.46.4

与巴尔布斯的会面及克鲁维乌斯的遗嘱

第 376 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗与奴隶波莱克斯会面却未能获得有用情报,随后他拜访了巴尔布斯,商讨恺撒提早抵达以及克鲁维乌斯的遗产继承问题。之后,他收到了韦斯托里乌斯寄来的详尽信件和遗嘱副本。

§13.46.1Pollex quidem, ut dixerat ad Idus Sextilis, ita mihi Lanuvi pridie Idus praesto fuit, sed plane pollex, non index.
波莱克斯确实正如他所说,在八月伊杜斯(十三日)之前,于伊杜斯前一天在拉努维乌姆等候我,但显然他只是个“大拇指”(Pollex),而不是个“食指”(情报员,index)。
§13.46.2cognosces igitur ex ipso.
因此你将从他本人那里了解到情况。
Balbum conveni—Lepta enim de sua munerum curatione laborans me ad eum perduxerat—in eo autem Lanuvino quod Lepido tradidit.
我见到了巴尔布斯——因为莱普塔为他负责的竞技会筹备工作而发愁,便带我去见他——就在巴尔布斯已经转让给雷皮杜斯的拉努维乌姆庄园里。
ex eo hoc primum, "Paulo ante acceperam eas litteras in quibus magno opere confirmat ante ludos Romanos.
从他那里首先听到的是这个: “不久前我刚收到那些信,信中他极力确认自己将在罗马竞技会之前抵达。
" legi epistulam.
” 我读了这封信。
multa de meo Catone, quo saepissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi visum disertum.
信中有很多关于我的《卡托》的内容,他说通过反复阅读它,自己的词汇变得更加丰富,而在读了布鲁图斯的《卡托》之后,他觉得自己已经很雄辩了。
§13.46.3tum ex eo cognovi cretionem Cluvi Vestorium neglegentem!) liberam cretionem testibus praesentibus sexaginta diebus.
接着,我从他那里得知了克鲁维乌斯的遗产继承声明——(疏忽的韦斯托里乌斯! )——即在证人在场的情况下,六十天内进行无条件的继承声明。
metuebam ne ille arcessendus esset.
我曾担心必须召他回来。
nunc mittendum est ut meo iussu cernat.
现在必须派人去,以便他根据我的指示进行继承声明。
idem igitur Pollex.
因此,派去的还是这个波莱克斯。
etiam de hortis Cluvianis egi cum Balbo.
我还和巴尔布斯谈到了克鲁维乌斯的园林。
nil liberalius.
没有比这更慷慨的了。
se enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium autem a T. Hordeonio legare et Terentiae HS iↃↃↃ et sepulcro multisque rebus, nihil a nobis.
因为他说他会立即给恺撒写信;而克鲁维乌斯则向提图斯·霍尔德奥尼乌斯,向特伦提娅遗赠五万塞斯特斯,以及为坟墓和许多事情进行遗赠,但我们不需要出任何钱。
subaccusa, quaeso, Vestorium.
请替我稍微责怪一下韦斯托里乌斯。
quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem? de Cossinio doleo;
香料商普洛提乌斯通过自己的奴隶,这么早就把一切都告诉了巴尔布斯,而他(韦斯托里乌斯)甚至连通过我的奴隶都没有向我报告任何事,还有比这更令人不满的吗?
dilexi hominem.
我为科西尼乌斯感到悲伤;我曾很喜欢这个人。
§13.46.4Quinto delegabo si quid aeri meo alieno superabit et emptionibus ex quibus mi etiam aes alienum faciendum puto.
如果我的债务有结余,以及为了那些我认为我也必须为此举债的采购,我将委托给昆图斯。
de domo Arpini nil scio.
关于阿皮努姆的房子我一无所知。
Vestorium nil est quod accuses.
你没有理由责备韦斯托里乌斯了。
iam enim obsignata hac epistula noctu tabellarius noster venit et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et exemplum testamenti.
因为就在这封信封口之后的夜里,我们的信使到了,并带来了他写得非常详尽的信和一份遗嘱副本。

词汇与语法注释

  1. §13.46.1pollex, non index — 将奴隶的个人名字 Pollex(大拇指)与 index(食指,引申为情报员、告密者)进行对比的双关语。幽默地表达了波莱克斯虽然来了,却没能带来有用信息(index)的遗憾。
  2. §13.46.2quo saepissime legendo — quo 是指代前文“meo Catone”的关系代词夺格。saepissime legendo 是动名名词(或动形容词一致)的夺格,表示手段,意为“通过非常频繁地阅读它”。
  3. §13.46.3Vestorium neglegentem! — 感叹对格(accusativus exclamationis),在无动词的情况下单独使用,用以表达西塞罗对韦斯托里乌斯的疏忽所感到的强烈愤怒或惊讶。
  4. §13.46.3HS iↃↃↃ — 代表五万塞斯特斯(sesterces)。在古老的罗马数字记法中,IↃ 代表 500,IↃↃ 代表 5,000,IↃↃↃ 代表 50,000,此处与 HS(sestertius)结合使用。
  5. §13.46.3illum mi ne per meos quidem? — 省略了主要动词(如表示“告知”或“写信”的词)的强烈疑问句。illum 指韦斯托里乌斯,mi 是 mihi 的简写形式。整句表达了“他甚至连通过我的奴隶都没有向我报告任何事吗”的强烈不满。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §13.46.1-13.46.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:13.46.1-13.46.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。