§13.45.1fuit apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me attulit missam sibi a Caesare.
在你离开之后,拉米亚来到我这里,并给我带来了一封恺撒写给他的信。
quae quamquam ante data erat quam illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos Romanos esse venturum.
尽管这封信寄出的时间比迪奥卡雷斯带回那些信还要早,但它依然清楚地表明,他将在罗马竞技会之前抵达。
in qua extrema scriptum erat ut ad ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properasset.
信的末尾写着,要为竞技会做好一切准备,切勿让他自己白白赶路。
prorsus ex his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque Balbo cum eam epistulam legisset videri Lamia dicebat.
确实,从这封信中似乎无可置疑,他将在那一天之前到达;拉米亚也说,巴尔布斯读了那封信后也是这么认为的。
dies feriarum mihi additos video sed quam multos fac, si me amas, sciam.
我看到给我增加了一些假期,但如果是为了我们的交情,请务必让我知道有多少天。
de Baebio poteris et de altero vicino Egnatio.
你可以从拜比乌斯以及另一位邻居埃格纳蒂乌斯那里打听到。
§13.45.2quod me hortaris ut eos dies consumam in philosophia explicanda, currentem tu quidem; sed cum Dolabella vivendum esse istis diebus vides.
至于你敦促我将这些日子用于阐释哲学,你这确实是在鞭策一个正在奔跑的人;但你明白,在那些日子里,我必须与多拉贝拉一起生活。
quod nisi me Torquati causa teneret satis erat dierum ut Puteolos excurrere possem et ad tempus redire.
若不是因为托尔夸图斯的事拖住了我,时间本来是足够让我去一趟普特奥里并按时返回的。
§13.45.3Lamia quidem a Balbo, ut videbatur, audiverat multos nummos domi esse numeratos quos oporteret quam primum dividi, magnum pondus argenti; auctionem XIII. xlv M. TVLLI CICERONIS praeter praedia primo quoque tempore fieri oportere.
拉米亚从巴尔布斯那里听到(正如看起来的那样),家里已经清点好了许多钱币,应该尽早分发,还有大量的银器;以及(XIII. xlv M. TVLLI CICERONIS)除地产外的拍卖应尽早举行。
scribas ad me velim quid tibi placeat.
我希望你能写信告诉我你意下如何。
equidem si ex omnibus esset eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec me hercule nostri studiosiorem facile delegissem Vestorio, ad quem accuratissimas litteras dedi; quod idem te fecisse arbitror.
对我而言,如果要在所有人中进行选择,我绝不会轻易选出一个比韦斯托里乌斯更勤勉、更尽职,或者——凭赫拉克勒斯起誓——对我们更热心的人,我已经给他写了一封极其详尽的信;我想你也做了同样的事。
mihi quidem hoc satis videtur.
在我看来,这似乎已经足够了。
tu quid dicis? unum enim pungit ne neglegentiores esse videamur.
你觉得呢? 因为有一件事让我如鲠在喉,那就是担心我们显得过于疏忽。
exspectabo igitur tuas litteras.
因此,我将等待你的来信。