§13.42.1venit ille ad me καὶ.
他来到我这里,并且。
et ego,
"σὺ δὲ δὴ τί σύννους;
而我(说), “那么,你为什么如此心事重重呢?
"
"rogas?"
inquit,
"quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!"
"quae vis igitur?"
inquam.
” “您还问吗? ” 他说, “(向一个)旅程迫在眉睫,而且是去打仗的旅程,并且这趟旅程不仅危险而且可耻的人(提问吗)! ” “那么,压力是什么呢? ” 我说。
"aes"
inquit
"alienum et tamen ne viaticum quidem.
“债务,” 他说, “而且甚至连旅费也没有。
"
hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui.
” 在此处,我借鉴了你的一些雄辩术;因为我保持了沉默。
at ille,
"sed me maxime angit avunculus.
但他(接着说), “但最让我痛苦的是舅舅。
"
"quidnam?"
inquam.
” “究竟是什么呢? ” 我说。
"quod mihi"
inquit
"iratus est.
“因为他,” 他说, “对我发怒了。
"
"cur pateris?"
inquam,
"malo enim ita dicere quam cur committis?"
"non patiar"
inquit,
"causam enim tollam.
” “你为什么容忍它呢? ” 我说, “因为我宁愿这样说,也不愿说‘你为什么犯错? ’” “我不会再容忍了,” 他说, “因为我会消除原因。
"
et ego,
"rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.
” 而我(说), “确实非常正确;但如果方便的话,我想知道原因是什么。
"
"quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem.
” “因为,当我还在犹豫娶谁的时候,我没有让母亲满意;因此也没有让他满意。
nunc nihil mihi tanti est.
现在对我来说,没有什么比这更重要的了。
faciam quod volunt.
我会照他们的意愿去做。
"
"feliciter velim"
inquam
"teque laudo.
” “祝你好运,” 我说, “我也赞扬你。
sed quando?"
"nihil ad me"
inquit
"de tempore, quoniam rem probo.
但什么时候呢? ” “对我来说无所谓,” 他说, “关于时间,因为我赞同这桩婚事。
"
"at ego"
inquam
"censeo prius quam proficiscaris.
” “但我,” 我说, “认为在你出发之前。
ita patri quoque morem gesseris. "
这样你也会顺从你的父亲。
§13.42.2"faciam"
inquit
"ut censes.
” “我会照你的建议去做,” 他说。
"
hic dialogus sic conclusus est.
这场对话就这样结束了。
§13.42.3sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur.
不过,喂,你知道我的生日是1月3日;所以你一定要来。
scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam.
我刚才已经写了:瞧,雷必达请求我去一趟。
opinor augures velle habere ad templum effandum.
我想是占卜官们想要我去举行神殿奠基仪式。
Eatur; μὴ σκόρδου.
去就去吧;“不吃蒜”。
videbimus te igitur.
那么,我们就要见面了。