§13.3.1ego vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi quod tu videris dubitare.
其实,我非常赞同那些债务人,以至于除了你似乎有所疑虑之外,没有什么能动摇我。
illud enim non accipio in bonam partem, quod ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo.
因为你把决定权推给我,我并不高兴;因为即使是我自己亲自处理自己的事务,若没有你的建议,我也什么都不会做。
sed tamen intellego magis te id facere diligentia qua semper uteris quam quod dubites de nominibus istis.
不过,我明白你这样做更多是因为你一贯的细心,而不是因为你真的怀疑那些债务人。
etenim Caelium non probas, plura non vis.
的确,你不赞成卡埃里乌斯,也不想要更多。
utrumque laudo.
这两点我都表示赞许。
his igitur utendum †espraes† aliquando factus esset in his quidem tabulis.
因此,必须使用这些。 †espraes† 哪怕曾经在这账簿中立过担保人。
a me igitur omnia.
因此,一切都由我来出。
quod dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus.
至于付款期限较长(只要我们能得到我们想要的就行),我认为不仅拍卖行会给这个期限,继承人们也肯定会给。
§13.3.2de Crispo et Mustela videbis, et velim scire quae sit pars duorum.
克里斯普斯和穆斯泰拉的事由你来办,我想知道他们两人的份额是多少。
de Bruti adventu eram factus certior.
关于布鲁图斯的到来,我已经得知了。
attulerat enim ab eo Aegypta libertus litteras.
因为他的释奴埃古普塔带来了他的信。
misi ad te epistulam, quia commode scripta erat.
我把这封信寄给你了,因为写得很得体。