§13.37.1has alteras hodie litteras.
这是我今天的第二封信。
de Xenonis nomine et de Epiroticis x_x_x_x_ nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut scribis.
关于色诺的债务以及有关伊庇鲁斯的 x_x_x_x_,没有比按你所写的方式去办更方便、更合适的了。
id erat locutus mecum eodem modo Balbus minor.
小巴尔布斯也曾以完全相同的方式对我谈过此事。
§13.37.2nihil novi sane nisi Hirtium cum Quinto acerrime pro me litigasse; omnibus eum locis furere maximeque in conviviis cum multa de me tum redire ad patrem; nihil autem ab eo tam ἀξιοπίστωσ dici quam alienissimos nos esse a Caesare; fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum (φοβερὸν ἂν ἦν nisi viderem scire regem me animi nihil habere), Ciceronem vero meum vexari;
实在没什么新消息,除了希尔提乌斯为了我与昆图斯进行了极其激烈的争论;据说他(昆图斯)在任何地方都狂暴不已,特别是在宴席上,一会儿说我许多坏话,一会儿又转而攻击他的父亲;但他说得最动听的莫过于:我们与恺撒最为疏远;我们不应受到信任,而我甚至更应被防范(这本是令人恐惧的,如果我没有看到那个“国王”知道我并无反叛之心的话),还有我的西塞罗确实在受折磨。
sed id quidem arbitratu suo.
不过,那件事就随他自己的便吧。
§13.37.3laudationem Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas acceperim litteras.
我很高兴在收到你的来信之前,就已经把对波尔基亚的悼词交给了邮递员莱普塔。
eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto.
因此,如果你爱我,你就该安排好,如果这篇悼词要送出去的话,就用你那种方式送给多米提乌斯和布鲁图斯。
§13.37.4de gladiatoribus, de ceteris quae scribis ἀνεμοφόρητα, facies me cotidie certiorem.
关于角斗士,以及你写到的其他那些如风飘逝的琐事,请每天都让我知道最新消息。
velim, si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium.
如果你觉得可以,我希望你催促一下巴尔布斯和奥菲利乌斯。
de auctione proscribenda equidem locutus sum cum Balbo.
至于公布拍卖一事,我确实与巴尔布斯谈过。
placebat (puto conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus) sed Balbo placebat propinquum diem et Romae; si Caesar moraretur, posse diem differri.
这得到了赞同(我想奥菲利乌斯已经把一切都写好了;巴尔布斯也有),但巴尔布斯希望日期近一些,并且在罗马进行;如果恺撒耽搁了,日期还可以推迟。
sed is quidem adesse videtur.
但他似乎就要到了。
totum igitur considera; placet enim Vestorio.
因此,请通盘考虑一下;因为韦斯托里乌斯也赞同。