§13.33.1O neglegentiam miram! semelne putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum iussu miserim qui profiteretur.
真是令人惊异的疏忽! 你以为巴尔布斯和法贝里乌斯只对我说过一次申报已呈交吗? 毕竟,我还曾按照他们的指示,派了人去进行申报。
ita enim oportere dicebant.
因为他们说应该这样做。
professus est Philotimus libertus.
释放奴隶菲洛蒂穆斯进行了申报。
nosti, credo, librarium.
我想,你是认识那个抄写员的。
§13.33.2sed scribes et quidem confectum.
不过你会写信来的,而且一定会写道事情已经办妥。
ad Faberium, ut tibi placet, litteras misi, cum Balbo autem puto te aliquid fecisse †H in Capitolio†.
我已按照你的意愿给法贝里乌斯写了信,至于巴尔布斯,我想你已经在卡皮托利乌斯山上采取了行动。
in Vergilio mihi nulla est δυσωπία.
对于维尔吉利乌斯,我没有什么可顾忌的。
nec enim eius causa sane debeo et, si emero, quid erit quod postulet? sed videbis ne is tum sit in Africa ut Caelius.
因为我绝对没有欠他什么人情,而且如果我买了下来,他还有什么好要求的? 但你要注意,他那时别像凯利乌斯那样待在非洲。
de nomine tu videbis cum Cispio; sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem.
关于债务,你去找基斯皮乌斯商量;但如果普兰库斯有此意向,那么事情就有困难了。
te ad me venire uterque nostrum cupit; sed ista res nullo modo relinquenda est.
我们两个都希望你到我这儿来;但那件事绝对不能丢下不管。
Othonem quod speras posse vinci sane bene narras.
你希望奥托可以被击败,这真是个好消息。
de aestimatione, ut scribis, cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi de modo agri.
至于估价,正如你所写,等我们开始交涉时再说;尽管他除了土地面积之外什么也没写。
cum Pisone, si quid poterit.
至于皮索,如果能办成什么事的话。
Dicaearchi librum accepi et καταβάσεωσ †exspecto†.
我已收到迪凯阿科斯的书,正在等待《下降》。
§13.33.3* * * negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo sunt servatus consulta Cn. Cornelio L. Mummio coss.
……(如果你)交办这件事,他就会从那本收录了格奈乌斯·科尔内利乌斯和卢修斯·姆米乌斯任执政官时期的元老院决议的书里找出来。
de Tuditano autem quod putas, εὔλογον est tum illum, quoniam fuit ad Corinthum (non enim temere dixit Hortensius), aut quaestorem aut tribunum mil. fuisse, idque potius credo.
至于你对图迪塔努斯的看法,既然他当时在哥林多(因为霍尔滕西乌斯绝非信口开河),那么他当时不是财务官就是军职保民官,这是合乎情理的,而我更相信是后者。
tu de Antiocho scire poteris †vide etiam†, quo anno quaestor aut tribunus mil. fuerit; si neutrum †ea de† in praefectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello.
你将能够了解安条克在哪个年份担任过财务官或军职保民官;如果两者都不是,他是否在长官随从或同伴之中,只要他曾参加过那场战争就行。