§13.31.1v Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas ex quibus aut hodie aut cras te exspectare deberem.
在六月二十七日的早晨,我收到了德梅阿斯昨天写的一封信,根据这封信,我本该在今天或明天等候你。
sed, ut opinor, idem ego qui exspecto tuum adventum morabor te.
但是,依我之见,正是期待着你到来的我,将会耽搁你的行程。
non enim puto tam expeditum Faberianum negotium futurum, etiam si est futurum ut non habeat aliquid morae.
因为我不认为法贝里乌斯的事情会如此迅速地解决,即使它注定不会有任何拖延。
§13.31.2cum poteris igitur.
那么,等你方便时再来吧。
quoniam etiamnum abes, Dicaearchi quos scribis libros sane velim mi mittas, addas etiam καταβάσεωσ.
既然你现在还不在,我确实希望你能把我提到过的迪凯阿科斯的书送来,并且也附上《下降》。
§13.31.3de epistula ad Caesarem κέκρικα; atque id ipsum quod isti aiunt illum scribere, se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa epistula.
关于给凯撒的那封信,我已经做出了决定(κέκρικα);而那些人说凯撒所写的——在国政安定之前不向帕提亚人宣战——也正是我在那封信中所建议的。
utrum liberet facere posse auctore me.
也就是说,有我的支持,他可以做他喜欢做的任何选择。
hoc enim ille exspectat videlicet neque est facturus quicquam nisi de meo consilio.
因为他显然在等待着这一点,而且没有我的建议他什么也不会做。
obsecro abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et tacendo et latendo.
我求你,让我们把那些事丢在一边,至少保持半个自由人的状态;而这通过保持沉默和隐居就可以实现。
§13.31.4sed adgredere Othonem, ut scribis.
但是,正如你所写的,去接触奥托。
confice, mi Attice, istam rem.
我的阿提库斯,把那件事办妥。
nihil enim aliud reperio ubi et in foro non sim et tecum esse possim.
因为我找不到其他既能让我远离广场,又能与你在一起的地方。
quanti autem, hoc mihi venit in mentem.
不过,价格会是多少呢? 这浮现在我的脑海中。
C. Albanius proximus est vicinus.
盖乌斯·阿尔巴尼乌斯是最近的邻居。
is ciↃ iugerum de M. Pilio emit, ut mea memoria est, HS c_x_v_.
凭我的记忆,他以十一万五千塞斯特尔提乌斯的价格从马尔库斯·皮利乌斯那里购买了一千尤格的土地。
omnia scilicet nunc minoris.
当然,现在一切都便宜了。
sed accedit cupiditas, in qua praeter Othonem non puto nos ullum adversarium habituros.
但是其中加入了买方的狂热,除奥托之外,我不认为我们在这一点上会有任何竞争对手。
sed eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam si Canum haberes.
但你能够说服他本人,如果你能争取到卡努斯,那就更容易了。
o gulam insulsam! pudet me patris.
啊,多么愚蠢的贪婪! 我真替他的父亲感到羞耻。
rescribes si quid voles.
如果你有什么想法,请给我回信。