§13.2B.1cras igitur auctio Peducaei.
因此,明天是佩杜凯乌斯的拍卖会。
cum poteris ergo; etsi impediet fortasse Faberius.
那么,请在你方便的时候[来];虽然法贝里乌斯也许会阻碍你。
sed tamen cum licebit.
但无论如何,等有空的时候[再来]。
Dionysius noster graviter queritur et tamen iure a discipulis abesse tam diu.
我们的迪奥尼修斯正痛苦地抱怨着——但这也是理所当然的——抱怨自己离开学生们这么久。
multis verbis scripsit ad me, credo item ad te.
他给我写了长信,我相信对你也是一样。
mihi quidem videtur etiam diutius afuturus.
在我看来,他似乎还会离开更久。
ac nollem; valde enim hominem desidero.
我倒希望不是这样;因为我非常想念他。
a te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam.
我正盼着你的来信,当然现在还没有收到;因为我是在清晨写这封回信的。