§13.2A.1Oppio et Balbo epistulas deferri iubebis, et tamen Pisonem sicubi de auro.
请你吩咐人将信送给奥皮乌斯和巴尔布斯,不过,若在什么地方方便,也请跟皮索[谈谈]关于金子的事。
Faberius si venerit, videbis ut tantum attribuatur, si modo attribuetur, quantum debetur.
如果法贝里乌斯来了,你要设法使划拨的数额——如果真的划拨的话——与所欠的数额相等。
accipies ab Erote.
你会从埃罗斯那里收到[它]。
Ariarathes Ariobarzani filius Romam venit.
阿里奥巴尔扎内斯之子阿里亚拉特斯来到了罗马。
§13.2A.2vult, opinor, regnum aliquod emere a Caesare; nam quo modo nunc est, pedem ubi ponat in suo non habet.
我想,他是想从恺撒那里买下某个王国;因为以现状来看,他在自己的领地上连立足之地都没有。
omnino eum Sestius noster parochus publicus occupavit; quod quidem facile patior.
我们的朋友塞斯提乌斯——这位公职招待员——完全占有了他;对此我倒也乐得宽容。
verum tamen, quod mihi summo beneficio meo magna cum fratribus illius necessitudo est, invito eum per litteras ut apud me deversetur.
不过,由于我曾施予极大的恩惠,与他的兄弟们有着深厚的交情,我已写信邀请他住在我这里。
ad eam rem cum mitterem Alexandrum, has ei dedi litteras.
当为此派遣亚历山大时,我便把这封信交给了他。