§13.29.1de hortis ex tuis litteris cognovi et ex Chrysippo.
关于花园,我从你的信中以及从克律西波斯那里获知了情况。
in villa cuius insulsitatem bene noram video nihil aut pauca mutata; balnearia tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna effici posse.
在那座我深知其俗气无聊的别墅里,我看到没有或几乎没有发生变化;不过,他赞美了较大的浴室,而关于较小的,他说可以改造成冬日居室。
tecta igitur ambulatiuncula addenda est; quam ut tantam faciamus quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris constabit isto loco.
因此,必须增加一个带屋顶的小长廊;如果我们把它建得和我们在图斯库鲁姆建的一样大,在那个地方的花费几乎要便宜一半。
ad id autem quod volumus ἀφίδρυμα nihil aptius videtur quam lucus quem ego noram; sed celebritatem nullam tum habebat, nunc audio maximam.
至于我们想要的那个纪念堂(ἀφίδρυμα),似乎没有比我所知道的那个神圣树林更合适的了;但那时它毫无名气,现在我听说它非常热闹。
nihil est quod ego malim.
没有比这更合我意的了。
in hoc τὸν τῦφόν μου πρὸσ θεῶν τροποφόρησον.
在这件事上,看在神的分上,请宽容我的这种虚荣(τὸν τῦφόν μου πρὸσ θεῶν τροποφόρησον)。
reliquum est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere quanti; Othonem vincas volo.
剩下的事情是,如果法贝里乌斯为我们结清了那笔债务,请不要问价格多少;我希望你能战胜奥托。
nec tamen insaniturum illum puto; nosse enim mihi hominem videor.
然而,我认为他不会疯狂竞价;因为我觉得我很了解这个人。
ita male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi ille emptor non esse videatur.
而且我听说他本人受到了极坏的对待,以至于在我看来他不像是买主。
quid enim? pateretur? sed quid argumentor?
为什么呢? 他会容忍吗? 但我为什么要争论呢?
§13.29.2si Faberianum explicas, emamus vel magno; si minus, ne parvo quidem possumus.
如果你解决了法贝里乌斯的事,即使价格高昂我们也买;如果解决不了,即使便宜我们也买不起。
Clodiam igitur.
那么就选克洛迪娅(的花园)吧。
a qua ipsa ob eam causam sperare videor, quod et multo minoris sunt et Dolabellae nomen tam expeditum videtur ut etiam repraesentatione confidam.
从她本人那里,我似乎看到了希望,原因在于那些花园不仅便宜得多,而且多拉贝拉的债权似乎非常明晰,以至于我对即期付款都很有信心。
de hortis satis.
关于花园的事就说这么多。
cras aut te aut causam; quam quidem puto futuram Faberianam.
明天要么是你来,要么是理由来;我确实认为那个理由会是法贝里乌斯的事情。
sed si poteris.
但如果可以的话。
Ciceronis epistulam tibi remisi.
我已经把西塞罗的信退还给你了。
§13.29.3o te ferreum qui illius periculis non moveris! me quoque accusat.
噢,你真是个铁石心肠的人,竟然对他所处的危险无动于衷! 他也指责我。
eam tibi epistulam †misissem†.
我本该把那封信寄给你的。
nam illam alteram de rebus gestis eodem exemplo puto.
因为我认为关于他所作所为的另一封信也是同样的抄本。
in Cumanum hodie misi tabellarium.
今天我派了一个信使去库麦的别墅。
ei dedi tuas ad Vestorium quas Pharnaci dederas.
我把他交给了你给法尔纳克斯的、写给韦斯托里乌斯的信。