§13.27.1de epistula ad Caesarem nobis vero semper rectissime placuit ut isti ante legerent.
关于给恺撒的信,我们确实一直认为最正确的做法是让那些人先阅读它。
aliter enim fuissemus et in hos inofficiosi et in nosmet ipsos, si illum offensuri fuimus, paene periculosi.
因为否则,如果我们真要得罪他,那我们不仅对他们无礼,而且对自己也几乎是危险的。
isti autem ingenue; mihique gratum quod quid sentirent non reticuerunt, illud vero vel optime quod ita multa mutari volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit.
不过,那些人很坦率;我很感激他们没有隐瞒自己的想法,而最棒的是,他们希望修改如此多的内容,以至于我没有理由重新写起。
quamquam de Parthico bello quid spectare debui nisi quod illum velle arbitrabar? quod enim aliud argumentum epistulae nostrae nisi κολακεία fuit? an, si ea quae optima putarem suadere voluissem, oratio mihi defuisset? totis igitur litteris nihil opus est.
然而,关于帕提亚战争,除了我认为他所希冀的事情之外,我还应该考虑什么呢? 因为我们信件的主题除了阿谀奉承(κολακεία)之外还能有什么呢? 或者说,如果我想建议那些我认为最合适的事情,难道我会辞穷吗? 因此,整封信根本没有必要。
ubi enim ἐπίτευγμα magnum nullum fieri possit, ἀπότευγμα vel non magnum molestum futurum sit, quid opus est παρακινδυνεύειν? praesertim cum illud occurrat, illum, cum antea nihil scripserim, existimaturum me nisi toto bello confecto nihil scripturum fuisse.
既然无法取得任何重大成功(ἐπίτευγμα),而即使不大的失败(ἀπότευγμα)也会令人苦恼,那又何必去冒险(παρακ인δυνεύειν)呢? 特别是当我想起这一点:既然我之前什么都没写,他会认为除非整个战争结束,否则我是什么都不会写的。
atque etiam vereor ne putet me hoc quasi Catonis μείλιγμα esse voluisse.
而且我还担心他会以为我希望把这封信作为对卡托的某种安抚物(μείλιγμα)。
quid quaeris? valde me paenitebat nec mihi in hac quidem re quicquam magis ut vellem accidere potuit quam quod σπουδὴ nostra non est probata.
你还要问什么呢? 我非常后悔,在这件事上,没有什么比我们的热忱(σπουδὴ)未获认可更合我心意的了。
incidissemus etiam in illos, in eis in cognatum tuum.
我们还会陷入那些人的圈套,其中也包括你的亲戚。
§13.27.2sed redeo ad hortos.
但我回到花园的事情上。
plane illuc te ire nisi tuo magno commodo nolo; nihil enim urget.
如果你不是很方便,我显然不希望你到那里去;因为没有什么事情是紧急的。
quicquid erit, operam in Faberio ponamus.
无论如何,让我们把精力放在法贝里乌斯的事情上。
de die tamen auctionis, si quid scies.
不过,如果关于拍卖的日子你有什么消息,请。
eum qui e Cumano venerat, quod et plane valere Atticam nuntiabat et litteras se habere aiebat, statim ad te misi.
那个从库迈别庄来的人,因为他既报告说阿提卡身体完全康复,又说自己带了信,所以我立刻把他派到你那里去了。