§13.25.1de Andromene ut scribis ita putaram.
关于安德罗梅尼斯,正如你所写的,我先前也是这么想的。
scisses enim mihique dixisses.
因为你本会知道,也本会告诉我的。
tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil.
然而你写信给我提到布鲁图斯,却对你自己一字不提。
quando autem illum putas? nam ego Romam pridie Idus.
不过你认为他什么时候会来? 因为我将在司命日的前一天前往罗马。
Bruto ita volui scribere (sed quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse ἀσαφέστεροσ) me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi prosequendi sui causa Romam nunc venire.
我本想给布鲁图斯这样写(但既然你写道你已经读过了,我当时也许写得太含糊了):我从你的来信中了解到,他并不希望我现在去罗马,好像只是为了护送他一样。
sed, quoniam iam adest meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo commodo in Tusculano sit.
但是,既然我的到来已在眼前,请务必设法,不要让司命日以任何方式妨碍他在图斯库鲁姆的别墅里按他自己的方便行事。
nec enim ad tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?) sed ad testamentum volebam, quod iam malo alio die ne ob eam causam Romam venisse videar.
因为我本就不打算为了书板的事需要他(在这种事情上,为什么单靠你一个人还不够呢? ),而是为了遗嘱的事情希望他在场。 不过现在我更希望把这事改在另一天,免得我看起来像是专门为了那个原因才来罗马的。
scripsi igitur ad Brutum iam illud, quod putassem, Idibus nihil opus esse.
因此,我已经写信给布鲁图斯说,我先前所考虑的那件事在司命日那天完全不需要。
velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla Bruti commodum impediamus.
所以,我希望你妥善统筹这整件事,使我们不至于在任何极微小的事情上妨碍布鲁图斯的便利。
§13.25.3sed quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo iubeam libros dari Varroni? etiam nunc si dubitas, fac ut sciamus.
但是,究竟为什么因为我吩咐由你自担风险将这些书送给瓦罗,你就要如此惊恐呢? 即使是现在,如果你还有疑虑,请让我知道。
nihil est enim illis elegantius.
因为没有什么比那些书更精致的了。
volo Varronem, praesertim cum ille desideret; sed est, ut scis,
"δεινὸσ ἀνήρ: τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο.
我想送给瓦罗,特别是既然他自己也渴望得到;但是,如你所知,他是‘一个可怕的人;他甚至可能很快会指责无辜者。
"
ita mihi saepe occurrit vultus eius querentis fortasse vel hoc, meas partis in iis libris copiosius defensas esse quam suas, quod me hercule non esse intelleges, si quando in Epirum veneris.
’因此,我的脑海中经常浮现出他抱怨的脸色,也许甚至会抱怨这一点:在那些书里,我这一方的立场比他那一方得到了更详尽的辩护;凭赫拉克勒斯起誓,如果你什么时候到了伊庇鲁斯,你就会明白事实并非如此。
nam nunc Alexionis epistulis cedimus.
因为现在我们正屈从于亚历克西奥的来信。
sed tamen ego non despero probatum iri Varroni et id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior teneri.
然而,我仍然不指望它不会被瓦罗认可;而且,既然我们在大张纸上花了开销,我很容易接受它被保留下来。
sed etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet.
但我一再声明,这件事将由你自担风险。
qua re si addubitas, ad Brutum transeamus; est enim is quoque Antiochius.
因此,如果你还在犹豫,我们就转向布鲁图斯吧;因为他也是个安条克学派的信徒。
o Academiam volaticam et sui similem! modo huc, modo illuc.
噢,这飘忽不定、自相一致的阿卡德米学派! 一会儿到这里,一会儿到那里。
sed, quaeso, epistula mea ad Varronem valdene tibi placuit? male mi sit si umquam quicquam tam enitar.
不过,请告诉我,我写给瓦罗的那封信,你真的很喜欢吗? 如果我以后再为任何事付出如此大的心血,就让我遭殃吧。
ergo ne Tironi quidem dictavi qui totas περιοχὰσ persequi solet sed Spintharo syllabatim.
因此,我甚至没有口授给平时习惯连贯记录整段内容的提罗,而是逐字逐音节地口授给斯平塔鲁斯。