§13.22.1de Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro.
关于瓦罗,我如此细心地探询你的意愿,绝非无因。
occurrunt mihi quaedam.
我有一些想法。
sed ea coram.
但这些事我们要当面谈。
te autem ἀσμεναίτατα intexui faciamque id crebrius.
我非常高兴地(ἀσμεναίτατα)把你织入了我的作品中,而且以后还会更频繁地这样做。
proximis enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi.
因为从你最近的来信中,我第一次得知你对此并不反对(non nolle)。
§13.22.2de Marcello scripserat ad me Cassius antea, τὰ κατὰ μέροσ Servius.
关于马塞卢斯,卡西乌斯之前已经写信告诉我,而塞尔维乌斯则写了细节(τὰ κα特ὰ μέρος)。
o rem acerbam!
噢,多么痛苦的事啊!
§13.22.3ad prima redeo.
我回到最开始的话题。
scripta nostra nusquam malo esse quam apud te, sed ea tum foras dari cum utrique nostrum videbitur.
我最希望我的著作留在你那里,但只有在我们两个人都认为合适的时候才公开发表。
ego et librarios tuos culpa libero neque te accuso et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam quaedam habere quae nisi a te habere non potuerit.
我既免除你的抄写员的责任,也不指责你;然而我曾写信告诉你另一件事,那就是凯雷莉亚拥有某些东西,如果不是从你那里,她是不可能得到的。
Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari.
我确实明白必须满足巴尔布斯,我只是不想把陈旧的版本给布鲁图斯,或者把不完整的版本给巴尔布斯。
Varroni, simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam.
至于给瓦罗的,我一见到你,如果你认为合适,就会寄过去。
quid autem dubitarim, cum videro te, scies.
不过,我为什么会犹豫,等你见到我时就会明白了。
§13.22.4attributos quod appellas valde probe.
你向被指定的债务人(attributos)催款,这是非常正确的。
te de praedio Oviae exerceri moleste fero.
看到你为奥维亚的庄园而操劳,我深感难过。
de Bruto nostro perodiosum, sed vita fert.
关于我们的布鲁图斯,这真是令人极其厌烦,但生活就是如此。
mulieres autem vix satis humane quae inimico animo ferant, cum in utraque officio pareat.
然而,女人们却怀着敌意对待,这实在不够通情达理,尽管他对她们双方都尽到了责任。
Tullium scribam nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si fuisset.
你根本没有必要去督促书记官图利乌斯;因为如果有必要的话,我早就委托你了。
nihil enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud illum meum.
因为在别的地方并没有以誓约的名义存在他那里,但他那里确实有我的一些东西。
id ego in hanc rem statui conferre.
我决定把这笔钱用到这件事上。
itaque et ego recte tibi dixi ubi esset, et tibi ille recte negavit.
因此,我正确地告诉了你它在哪里,而他也正确地向你否认了。
sed hoc quoque ipsum continuo adoriamur.
但让我们立即着手做这件事本身。
Lucum hominibus non sane probo quod est desertior, sed habet εὐλογίαν.
对于人们来说,我并不十分赞成圣林,因为它太荒凉了,但它确实有其可取之处(εὐλογίαν)。
verum hoc quoque ut censueris, quippe qui omnia.
但这也看你如何决定,毕竟你管理着一切。
ego, ut constitui, adero, atque utinam tu quoque eodem die! sin quid (multa enim), utique postridie.
我会按计划到达,但愿你也在同一天到达!
etenim coheredes †a quis sine te opprimi militia est†.
如果有什么变故(因为总会有很多事),最迟第二天。
alteris iam litteris nihil ad me de Attica.
因为至于共同继承人,†没有你,被他们压制就像打仗一样艰难†。
sed id quidem in optima spe pono;
已经有两封信没提到阿蒂卡了。
illud accuso non te sed illam, ne salutem quidem.
不过这说明情况最令人乐观;我指责的不是你而是她,连个问候都没有!
at tu et illi et Piliae plurimam, nec me tamen irasci indicaris.
但请你替我向她和皮莉亚致以最诚挚的问候,不过不要流露出我在生气。
epistulam Caesaris misi, si minus legisses.
我把凯撒的信寄去了,万一你还没读过的话。