§13.21A.1dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? hoc ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo
"λόγοισιν.
告诉我,在未经我许可的情况下抢先出版,难道是你乐意的吗? 甚至连赫尔莫多鲁斯也不曾这样做,就是那个习惯于传播柏拉图著作的人,由此产生了这个说法: “用言语。
"
quid? illud rectumne existimas quoiquam ante quam Bruto, cui te auctore προσφωνῶ? scripsit enim Balbus ad me se a te quintum
"de finibus"
librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi sed tamen quaedam.
” 怎么? 你认为在布鲁图斯之前让任何人得到它是妥当的吗? 在你的建议下,我是要把这部书献给(προσφωνῶ)他的。 因为巴尔布斯写信告诉我,他从你那里抄录了《论至善与至恶》的第五卷;在这一卷中,我确实没有改动太多,但还是改动了一些。
tu autem commode feceris si reliquos continueris, ne et ἀδιόρθωτα habeat Balbus et ἕωλα Brutus.
然而,如果你能扣留其余的卷册,你将做得非常妥当,免得巴尔布斯手里拿着未校订的(ἀδιόρθωτα)版本,而布鲁图斯拿到的则是陈旧的(ἕωλα)版本。
sed haec hactenus, ne videar περὶ.
但这些就说到这里吧,免得我显得是在谈论关于(περὶ)自己的事。
etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec; quid est enim aliud? Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut iam Romam miserim describenda.
尽管现在这些对我来说确实是最大的事;因为还能有什么别的事呢? 至于我给瓦罗写的那些,在你的建议下,我急于寄出,以至于我已经把它们送往罗马去抄录了。
ea si voles, statim habebis.
如果你想要,你马上就可以得到。
scripsi enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi potestas.
因为我已经写信给抄写员,如果愿意的话,可以让你的仆人们有权抄录。
ea vero continebis quoad ipse te videam; quod diligentissime facere soles cum a me tibi dictum est.
但是你要把它们留着,直到我自己见到你;每当我嘱咐你时,你总是做得非常细心。
§13.21A.2quo modo autem fugit me tibi dicere? mirifice Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis istos ipsos
"de finibus"
habet.
但我怎么会忘记告诉你呢? 令人惊讶的是,凯雷莉亚显然对哲学充满热情,正在从你的仆人那里抄录那些《论至善与至恶》并拥有了它们。
ego autem tibi confirmo (possum falli ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt.
但我向你保证(作为人我也可能会犯错),她不是从我的人那里得到的;因为那些书从未离开过我的视线。
tantum porro aberat ut binos scriberent; vix singulos confecerunt.
更不用说抄写两份了,他们连一份都勉强才完成。
tuorum tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut dicerem me eos exire nondum velle.
然而我认为这绝非你的人的过错,我也希望你这样认为;因为是我漏掉了告诉他们我还不想让这些书传出去。
hui, quam diu de nugis! de re enim nihil habeo quod loquar.
哎呀,关于琐事说了这么久! 因为关于正事,我没什么好说的。
§13.21A.3de Dolabella tibi adsentior.
关于多拉贝拉,我同意你的看法。
coheredes, ut scribis, in Tusculano.
共同继承人们,正如你所写,在图斯库鲁姆别墅。
de Caesaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal. Sextilis.
关于凯撒的到来,巴尔布斯写信给我说不会在八月朔日(八月一日)之前。
de Attica optime, quod levius ac lenius et quod fert εὐκόλωσ.
关于阿蒂卡,太好了,因为她的病情较轻且有所缓解,而且她能宽心(εὐκόλως)忍受。
§13.21A.4quod autem de illa nostra cogitatione scribis in qua nihil tibi cedo, ea quae novi valde probo, hominem, domum, facultates.
至于你写信提到的我们那个计划,在这件事上我可一点也不比你退让,我所了解的那些情况我都非常赞成——人品、家世、财产。
quod caput est, ipsum non novi sed audio laudabilia, de Scrofa etiam proxime.
最关键的是,虽然我不认识他本人,但我听到了许多值得称赞的事,最近也从斯克罗法那里听到了。
accedit, si quid hoc ad rem, εὐγενέστεροσ est etiam quam pater.
此外,如果这有什么关系的话,他甚至比他的父亲还要高贵(εὐγενέστε客)。
coram igitur et quidem propenso animo ad probandum.
因此,我们要当面谈,并且抱着赞同的态度。
accedit enim quod patrem, ut scire te puto plus etiam quam non modo tu sed quam ipse scit, amo idque et merito et iam diu.
因为还要加上一个事实,那就是我爱他的父亲,我想你比不仅是你、甚至比他自己所知道的还要清楚,而且这是他理所应当得到的,且已经持续很久了。