§13.20.1a Caesare litteras accepi consolatorias datas pridie Kal. Maias Hispali.
我收到了恺撒从希斯帕里斯寄来的慰问信,日期是五月一日的前一天。
de urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi.
关于扩大城市规模公布了什么,我没有弄明白。
id scire sane velim.
我确实很想知道。
Torquato nostra officia grata esse facile patior eaque augere non desinam.
我很高兴我们的关怀能让托尔夸图斯感到满意,并且我不会停止增加这些关怀。
§13.20.2ad Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum iam addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem volo offendere; mirifice est enim φιλαίτιοσ.
关于为里加里乌斯辩护的演说,对于图贝罗的妻子和继女的事,我现在既无法再添加什么(因为演说已经流传开了),也不想得罪图贝罗;因为他是一个令人惊讶地 φιλαίτιοσ(爱挑剔)的人。
theatrum quidem sane bellum habuisti.
你确实拥有了一个非常好的“观众群”。
§13.20.3ego etsi hoc loco facillime sustentor tamen te videre cupio.
虽然我在此地过得十分惬意,但我依然渴望见到你。
itaque ut constitui adero.
因此,我会按计划前往。
fratrem credo a te esse conventum.
我相信我的弟弟已经与你见过面了。
scire igitur studeo quid egeris.
所以我急切地想知道你做了些什么。
§13.20.4de fama nihil sane laboro; etsi scripseram ad te tunc stulte
"nihil melius"
; curandum enim non est.
关于名声,我完全不在意;虽然我当时愚蠢地写信给你说“没有什么比这更好”;因为这根本不值得在意。
atque hoc
"in omni vita sua quemque a recta conscientia traversum unguem non oportet discedere"
viden quam φιλοσόφωσ? an tu nos frustra existimas haec in manibus habere? δεδῆχθαι te eo nollem, quod nihil erat.
而这句话,“在人的一生中,绝不应该偏离正直的良心哪怕一丁点”,你瞧我这话多么 φιλοσόφωσ(像哲学家)? 还是你以为我们白白地把这些书拿在手里? 我不希望你因为那件事而感到难过,因为那本无足轻重。
redeo enim rursus eodem.
因为我再次回到了同一个问题上。
quicquamne me putas curare †in toto,† nisi ut ei ne desim? id ago scilicet ut iudicia videar tenere.
你以为我通盘考虑,除了不辜负他之外,还在意什么吗? 我这样做,当然是为了显得我保留了他的好感。
"μὴ γὰρ αὐτοῖσ"
vellem tam domestica ferre possem quam ista contemnere.
“μὴ γὰρ αὐτοῖσ”。 我真希望自己能像鄙视那些事情一样,去忍受家庭内部的不幸。
putas autem me voluisse aliquid quod perfectum non sit? non licet scilicet sententiam suam.
不过,你以为我曾想要什么不完美的东西吗? 当然,改变自己的决定是不被允许的。
sed tamen quae tum acta sunt non possum non probare et tamen non curare pulchre possum, sicuti facio.
然而,对于当时所做的事,我不能不表示赞同,但正如我所做的那样,我也完全可以不去在意它。
sed nimium multa de nugis.
不过,废话扯得太多了。