Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §13.19.1-13.19.4

为利加里乌斯辩护的好评与新学术派的构思

第 348 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗收到阿提库斯的来信,为阿提卡的康复及演说的成功感到高兴,并向其解释了以瓦罗为主角重新撰写的《学术派》的构思和对话写作风格。

§13.19.1commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal. , cui dederam litteras ad te, quom venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; in quibus illud mihi gratissimum fuit quod Attica nostra rogat te ne tristis sis, quodque tu ἀκίνδυνα esse scribis.
抄写员希拉鲁斯在(七月一日前)四天刚刚出发,我已让他带去了给你的信,这时,一个信使带着你前一天投递的信到了;信中让我最感到高兴的是,我们的阿提卡请求你不要忧伤,而且你写道情况是 ἀκίνδυνα 的。
§13.19.2Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit.
关于为里加里乌斯辩护的演说,我看得出,你的推荐非常成功。
scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse.
因为巴尔布斯和奥皮乌斯写信给我,说他们极力赞赏,并因此把那篇小演说送给了恺撒。
hoc igitur idem tu mihi antea scripseras.
因此,你以前也曾给我写过同样的事情。
§13.19.3in Varrone ista causa me non moveret ne viderer φιλένδοξοσ (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui viverent); sed quia scribis et desiderari a Varrone et magni illum aestimare, eos confeci et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut nihil posset supra, Academicam omnem quaestionem libris quattuor.
在瓦罗的事情上,那个原因(指担心自己显得 φιλένδοξοσ)本来不会动摇我(因为我曾决定不把任何在世的人写入对话录中);但因为你写道瓦罗不仅渴望得到,而且高度评价,我便完成了并结束了它——我不知道效果如何,但其精确程度无以复加——即用四卷书讨论了学术派的全部问题。
in eis quae erant contra ἀκαταληψίαν praeclare conlecta ab Antiocho, Varroni dedi.
在其中,我把由安提奥科斯极好地收集起来、用以反对 ἀκαταληψίαν 的论据交给了瓦罗。
ad ea ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro.
对这些论据由我自己来作答;你则是我们谈话中的第三个人。
si Cottam et Varronem fecissem inter se disputantis, ut a te proximis litteris admoneor, meum κωφὸν πρόσωπον esset.
如果我按照你在最近的来信中建议的那样,让科塔和瓦罗互相争论,那么我自己的角色就会是一个 κωφὸн πρόσωπον 了。
§13.19.4hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos in vi "de re publica" libris fecimus.
这在古代人物身上可以很愉快地实现,正如赫拉克莱德斯在许多作品中以及我们在六卷《国家论》中所做的那样。
sunt etiam "de oratore" nostri tres mihi vehementer probati.
还有我非常满意的三卷《论雄辩家》。
in eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit.
在这些作品中,人物的设置也是我必须保持沉默。
Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex, C. Iulius frater Catuli, Cotta, Sulpicius.
因为是克拉苏在说话,还有安东尼乌斯、老卡图卢斯、卡图卢斯的兄弟盖乌斯·朱利乌斯、科塔、苏尔皮基乌斯。
puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae.
这场谈话是在我还是个孩子的时候引入的,因此我不可能有任何戏份。
quae autem his temporibus scripsi Ἀριστοτέλειον morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit principatus.
而我近来写的作品则具有 Ἀριστοτέλειον 的风格,在这种风格中,其他人的谈话被引入的方式使得主导权掌握在作者自己手中。
ita confeci quinque libros περὶ ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, Περιπατητικὰ M. Pisoni darem.
就这样,我完成了五卷关于 περὶ 的书,把伊壁鸠鲁学派的内容交给了卢基乌斯·托尔夸图斯,斯多葛学派交给了马尔库斯·卡托,逍遥学派交给了马尔库斯·皮索。
ἀζηλοτύπητον id fore putaram quod omnes illi decesserant.
我本以为这会是 ἀζηλοτύπητον 的,因为那些人全都已经去世了。
haec "Academica," ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram.
如你所知,这部《学术派》我曾交给了卡图卢斯、卢库鲁斯和霍尔滕西乌斯。
sane in personas non cadebant; erant enim λογικώτερα quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur.
确实,这并不适合这些人物;因为内容过于 λογικώτερα,他们似乎连做梦都没有想到过这些事情。
itaque ut legi tuas de Varrone, tamquam ἕρμαιον adripui.
因此,当我读到你关于瓦罗的来信时,我像抓住 ἕρμαιον 一样抓住了它。
aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille maxime mihi delectari videtur, †easque† partis ut non sim consecutus ut superior mea causa videatur.
对于他似乎最喜爱的那个哲学分支,没有比这更合适的了;而且我妥善处理了这些角色,使得我自己的主张不至于显得不占上风。
sunt enim vehementer πιθανὰ Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis.
因为安提奥科斯的观点是非常 πιθανὰ 的;我仔细表达出来的这些观点,既有安提奥科斯的锐利,又具有我们自己的辞藻之华丽——如果我们身上确实有一点点华丽的话。
sed tu dandosne putes hos libros Varroni etiam atque etiam videbis.
但是,你是否认为应该把这些书送给瓦罗,请你再三考虑。
mihi quaedam occurrunt; sed ea coram.
我有一些想法,但这些见面再谈。

词汇与语法注释

  1. §13.19.1commodum discesserat... quom venit — 副词 commodum(恰好,刚刚)与连词 quom(cum的古风拼写,当……时)呼应使用,表示时间上的精确巧合:“……刚刚出发,就在那时,……来到了”。
  2. §13.19.3in Varrone ista causa me non moveret — 虚拟语气未完成过去时 moveret 表示与现在事实相反的条件句结果:“(如果不是瓦罗的情况)那个原因本来不会动摇我”。
  3. §13.19.3nescio quam bene — 类似于 nescio quis 等惯用表达,此短语在此处作副词性修饰,而非引导间接疑问句,意为“不知效果如何(反正还算不错)”。
  4. §13.19.4puero me — 由名词 puero 和代词 me 构成的夺格绝对结构(无分词),表示时间:“当我还是个孩子的时候”。
  5. §13.19.4†easque† partis ut non sim consecutus ut superior mea causa videatur — 标有剑号的 †easque† 表示文本损坏。动词 consequi 后接 ut 引导的宾语从句(意为“成功做到……”),其后又接一个结果状语从句 ut(意为“以至于……”)。整体含义为:“(在照顾到瓦罗的同时)我妥善处理了这些角色,使得我不至于未能达到让我自己的主张显得更占上风的效果。”

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §13.19.1-13.19.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:13.19.1-13.19.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。