§13.16.1nos cum flumina et solitudinem sequeremur quo facilius sustentare nos possemus, pedem e villa adhuc egressi non sumus; ita magnos et adsiduos imbris habebamus.
尽管我们为了能更轻松地调养身体而寻访河流与幽静之地,但至今我们还未踏出别墅一步;因为我们这里一直下着连绵的大雨。
illam Ἀκαδημικὴν σύνταξιν totam ad Varronem traduximus.
我已把那部完整的《学术学派著作》全部改赠给瓦罗。
primo fuit Catuli, Luculli, Hortensi; deinde quia παρὰ τὸ πρέπον videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem ἀπαιδευσία sed in iis rebus ἀτριψία, simul ac veni ad villam, eosdem illos sermones ad Catonem Brutumque transtuli.
起初,它是由卡图卢斯、卢库鲁斯和霍尔滕西乌斯作为对话者的;后来,因为这似乎不合体统——因为众所周知,那些人虽然绝非缺乏教养,但对这些事物确实不够熟悉——所以我一到别墅,就把这些相同的对话转移给了卡托和布鲁图斯。
ecce tuae litterae de Varrone.
看,你关于瓦罗的来信到了。
nemini visa est aptior Antiochia ratio.
在任何人看来,没有比安提柯的学说体系更合适的了。
§13.16.2sed tamen velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum, deinde, si placebit, hocne potissimum.
然而,我仍希望你给我写信,首先是,向他赠送某部作品是否合你心意;其次,如果合意,这部作品是否最为合适。
quid? Servilia iamne venit? Brutus ecquid agit et quando? de Caesare quid auditur? ego ad Nonas, quem ad modum dixi.
什么? 塞维莉娅已经到了吗? 布鲁图斯有什么动静,是在什么时候? 关于恺撒有什么传闻? 至于我,正如我所说过的,会留到七月无月日。
tu cum Pisone, si quid poteris.
你呢,如果能做些什么,就与皮索接触。