§13.13.1commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem et ex duobus libris contuli in quattuor.
受你的来信(即你写信向我提起瓦罗的事)所推动,我把整部《学术篇》从那些最高贵的人那里收回,转献给我们的同伴(瓦罗),并从两卷本重新编纂成四卷本。
grandiores sunt omnino quam erant illi sed tamen multa detracta.
它们整体上确实比原来的要长,但依然删去了很多内容。
tu autem mihi pervelim scribas qui intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo ζηλοτυπεῖσθαι nisi forte Brutum.
不过,我非常希望你写信告诉我,你是怎么察觉到他(瓦罗)想要这个的;而且我确实特别想知道,你察觉到谁被他嫉妒了,除非那人恰好是布鲁图斯。
id hercle restabat! sed tamen scire pervelim.
天哪,那可真是仅存的可能了! 但无论如何,我还是极想知道。
libri quidem ita exierunt nisi forte me communis φιλαυτία decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam.
说真的,这些书写得非常好,除非是常见的自爱蒙蔽了我,以至于在同类题材中,即使在希腊人那里也找不到类似的杰作。
tu illam iacturam feres aequo animo quod illa quae habes frustra descripta sunt.
对于你手头已无用抄写的那份损失,你会泰然处之的。
multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora.
然而,这些新版将会更加光彩夺目、更加简练、更加优秀。
§13.13.2nunc autem ἀπορῶ quo me vertam.
但现在我正不知该何去何从。
volo Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul
"αἰδέομαι Τρῶασ"
neque, si aliquid, potero μέμψιν effugere.
我很想满足极其渴望的多拉贝拉,但找不到合适的内容,同时又‘羞见特洛伊人’。 而且,即使我写了点什么,也无法逃脱指责。
aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum.
因此,要么什么都不做,要么就得想出点什么。
sed quid haec levia curamus?
可是,我们何必为这些琐事烦心呢?
§13.13.3Attica mea, obsecro te, quid agit? quae me valde angit.
我的阿提卡,求求你,她怎么样了? 她让我非常揪心。
sed crebro regusto tuas litteras; in his acquiesco.
不过,我反复阅读你的来信,在信中寻得安慰。
tamen exspecto novas.
然而,我依然期盼着新信。
§13.13.4Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle, si mihi placeret, coheredes se et Sabinum Albium ad me venire.
布林尼乌斯的释放奴隶、我们的共同继承人写信给我,说如果我同意的话,他想和共同继承人萨比努斯·阿尔比乌斯一起来见我。
id ego plane nolo.
我显然不想见他们。
hereditas tanti non est.
这份遗产不值得大费周章。
et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint.
而且,如果他们能在七月节点后的第二天(7月8日)清晨在图斯库鲁姆的别墅里与我会面,他们很容易就能赶上拍卖的日子(因为那是七月十五日前三天,即7月13日)。
quod si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum vel ut videbitur; nihil enim interest.
不过,如果他们想把日子推得更宽裕些,推迟两三天或视情况而定都行,因为这毫无影响。
qua re nisi iam profecti sunt, retinebis homines.
因此,除非他们已经出发,否则请留住他们。
de Bruto, si quid egerit, de Caesare, si quid scies, si quid erit praeterea scribes.
关于布鲁图斯,如果他有什么行动,关于凯撒,如果你知道什么,或者还有其他什么,请写信告诉我。