§13.11.1"οὐ ταὐτὸν εἶδοσ.
“并非同样的景象。
"
credebam esse facile; totum est aliud postea quam sum a te diiunctior.
” 我本以为这很容易;自从与你分离得更远之后,一切都完全不同了。
sed fuit faciendum ut et constituerem mercedulas praediorum et ne magnum onus observantiae Bruto nostro imponerem.
但我不得不这样做,既是为了确定我那几处田产的微薄租金,也是为了不给我们亲爱的布鲁图斯施加敬意上的沉重负担。
posthac enim poterimus commodius colere inter nos in Tusculano.
因为今后我们在图斯库鲁姆的别墅里,彼此交往起来可以更加方便。
hoc autem tempore, cum ille me cotidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, privabatur omni delectatione Tusculani.
但在目前这个时候,既然他天天想见我,而我又不能去他那里,他就被剥夺了图斯库鲁姆别墅的所有乐趣。
§13.11.2tu igitur si Servilia venerit, si Brutus quid egerit, etiam si constituerit quando obviam, quicquid denique erit quod scire me oporteat scribes.
因此,如果塞维利娅来了,如果布鲁图斯采取了什么行动,甚至如果他确定了何时去迎接,总之,只要是任何我应当知道的事,你就写信告诉我。
Pisonem, si poteris, convenies.
如果可以的话,你去见见皮索。
vides quam maturum sit.
你明白这事有多么紧迫。
sed tamen quod commodo tuo fiat.
不过,还是要以你的方便为准。