§13.1.1ad Cicerone ita scripsisti ut neque severius neque temperatius scribi poterit nec magis quem ad modum ego maxime vellem; prudentissime etiam ad Tullios.
你写给西塞罗的信是如此得体,既不能更严厉,也不能更温和,而且完全符合我最大的期望;写给图利乌斯一家的信也极其审慎。
§13.1.2qua re aut ista proficient aut aliud agamus.
因此,要么那些办法会奏效,要么我们就采取别的行动。
de pecunia vero video a te omnem diligentiam adhiberi vel potius iam adhibitam esse.
至于资金,我确实看到你正在付出一切努力,或者更确切地说,已经付出了。
quod si efficis, a te hortos habebo.
如果你能办成此事,我将从你那里获得那座庄园。
nec vero ullum genus possessionis est quod malim, maxime scilicet ob eam causam quae suscepta est; cuius festinationem mihi tollis, quoniam de aestate polliceris vel potius recipis.
事实上,没有任何一种财产是我更想要的了,当然,尤其是为了已经着手进行的那个目的;你消除了我对那件事的急迫感,因为你承诺,或者更确切地说是保证,在夏天完成。
deinde etiam ad καταβίωσιν maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest aptius; cuius rei cupiditas impellit me interdum ut te hortari velim.
此外,为了安度余生并减轻悲痛,对我来说找不到比这更合适的地方了;对这件事情的渴望,有时甚至促使我想去催促你。
sed me ipse revoco; non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum cupiditate vincas.
但我克制了自己;因为我不怀疑,在我极度渴望的事情上,你的热忱甚至超过了我自己。
itaque istuc iam pro facto habeo.
因此,我已经把那件事视作既成事实了。
§13.1.3exspecto quid istis placeat de epistula ad Caesarem.
我在等待那些人对给恺撒的信有什么决定。
Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur.
尼基阿斯像他应该做的那样深爱着你,并为你还记得他而感到非常高兴。
ego vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti patrem feci, †totum in hunc† ipsum per se aeque amo atque illum amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque nostrum fieri velis.
而我,深爱着我们的朋友佩杜卡埃乌斯;因为,无论我曾多么器重他的父亲,†全部在这位†他本人身上,单凭他自己,我也像当年爱他父亲一样爱他,而最爱的是你,因为你希望我们两人都这样做。
si hortos inspexeris et si de epistula certiorem me feceris, dederis mihi quod ad te scribam; si minus, scribam tamen aliquid.
如果你去视察了那座庄园,并且把关于信的消息告诉了我,你就会给我提供写给你的题材;如果没有,我还是会写点什么。
numquam enim deerit.
因为可写的内容绝不会匮乏。