§12.53.1ego etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui videor.
尽管我没有什么可写给你的,但我还是要写,因为我觉得自己正在与你交谈。
hic nobiscum sunt Nicias et Valerius.
尼基阿斯和瓦莱里乌斯和我们在这里。
hodie tuas litteras exspectabamus matutinas.
今天,我们一直在等候你早晨的来信。
erunt fortasse alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non interpello.
或许下午还会收到另一封,除非来自伊庇鲁斯的信件耽搁了你——对此我并不想打扰。
misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum.
我已经把给马尔基阿努斯和给蒙塔努斯的信送去你那里了。
eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte iam dedisti.
我希望你把它们放进同一个信封里,除非你碰巧已经把信发走了。