§12.5B.1Tubulum praetorem video L. Metello Q. Maximo consulibus.
我查到在路基乌斯·梅特鲁斯与昆图斯·马克西穆斯任执政官时,图布鲁斯担任普拉伊托。
nunc velim P. Scaevola, pontifex maximus, quibus consulibus tribunus pl.
现在我希望知道,大祭司长普布利乌斯·斯凯沃拉在谁任执政官期间担任平民护民官。
equidem puto proximis, Caepione et Pompeio; praetor enim L. Furio Sex. Atilio.
我个人认为是在接下来的那一届,即凯皮奥与庞培任内;因为他在路基乌斯·富里乌斯与塞克斯图斯·阿提里乌斯任内担任普拉伊托。
dabis igitur tribunatum et, si poteris, Tubulus quo crimine.
因此,请告诉我他担任护民官的时间,并且如果可以的话,也请告诉我图布鲁斯是因什么罪名被指控的。
et vide, quaeso, L. Libo, ille qui de Ser. Galba, Censorinone et Manilio an T. Quinctio M'. Acilio consulibus tribunus pl. fuerit.
另外,请务必帮我查一下,那个针对塞尔维乌斯·加尔巴提出法案的路基乌斯·里波,是在肯索里努斯与马尼里乌斯任内,还是在提图斯·昆克蒂乌斯与马尼乌斯·阿基里乌斯任执政官时担任平民护民官的。
conturbabat enim me, in Bruti epitoma Fannianorum quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium qui scripsit historiam generum esse scripseram Laeli.
因为在布鲁图斯对方尼乌斯历史著作的摘要末尾处的记载让我感到困惑,而我顺着这一记载,曾写道这位撰写历史的方尼乌斯是莱里乌斯的女婿。
sed tu me γεωμετρικῶσ refelleras, te autem nunc Brutus et Fannius.
但是你曾以数学般的严密反驳了我;而现在,布鲁图斯和方尼乌斯却在反驳你。
ego tamen de bono auctore Hortensio sic acceperam ut apud Brutum est.
不过,我当时从一个可靠的权威源泉霍尔腾西乌斯那里,听到的说法确实就如布鲁图斯书中记载的那样。
hunc igitur locum expedies.
因此,请你澄清这一处疑问。