§12.5A.1de Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi.
关于凯利乌斯,正如你所写的,由你来调查;我一无所知。
noscenda autem est natura, non facultas modo.
然而,不仅要了解他的能力(资产),更要了解他的本性(人品)。
de Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis.
至于霍尔腾西乌斯和维尔吉尼乌斯,如果你有任何疑问,就由你来决定。
etsi quod magis placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris.
尽管在我看来,你很难找到更令人满意的人选。
cum Mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus.
至于穆斯泰拉,正如你所写的,等克里斯普斯来了之后再说。
ad avium scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret.
我写信给阿维乌斯,让他向皮索说明他所熟知的关于黄金的事。
tibi enim sane adsentior et istud nimium diu duci et omnia nunc undique contrahenda.
我确实赞同你的看法,那件事拖得太久了,现在必须从各处把所有的事情都收拾整理好。
te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi.
我确实很容易看出,除了与我相关的事,你什么也没做,什么也没想,而且由于我的事务,你想来见我的愿望受到了阻碍。
sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod videre videor quo modo agas.
但我认为你与我同在,不仅是因为你在为我办事,更是因为我似乎看到了你是如何去做的。
neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.
因为在任何时刻,你的辛劳对我来说都不是未知的。