§12.52.1L. Tullium Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est.
你认识与小西塞罗一同出发的卢基乌斯·图利乌斯·蒙塔努斯。
ab eius sororis viro litteras accepi Montanum Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS x_x_; de ea re nescio quid te a Montano rogatum.
我收到了他姐夫的信,信中提到蒙塔努斯因为替弗拉米尼乌斯作保,欠了普兰库斯两万塞斯特尔蒂斯;关于此事你似乎被蒙塔努斯请求了某事。
sane velim, sive Plancus est rogandus sive qua re potes illum iuvare, iuves.
我真心希望,无论是需要向普兰库斯请求,还是你能通过其他方式帮助他,你都帮他一把。
pertinet ad nostrum officium.
这关系到我们的本分。
si res tibi forte notior est quam mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et quid rogandum sciam.
如果这件事你碰巧比我更清楚,或者你认为应当向普兰库斯请求,我希望你给我写信,好让我知道事情的真相以及应当请求什么。
§12.52.2de epistula ad Caesarem quid egeris exspecto.
关于给恺撒的信,我正等待着看你如何处理。
de Silio non ita sane laboro.
至于西里乌斯的事,我倒没有那么操心。
tu mi aut Scapulanos aut Clodianos efficias necesse est.
你必须帮我弄到斯卡普拉的园林或克洛迪娅的园林。
sed nescio quid videris dubitare de Clodia; utrum quando veniat an sintne venales? sed quid est quod audio Spintherem fecisse divortium? de lingua Latina securi es animi.
但你对克洛迪娅的事似乎有些犹豫;是指她何时来,还是指那些园林是否出售? 不过我听说斯平特尔离婚了,这是怎么回事? 关于拉丁语,你大可放心。
dices, qui talia a conscribis?' ἀπόγραφα sunt, minore labore fiunt;
你会说:“你是怎么撰写出这些东西的?
verba tantum adfero quibus abundo.
”这些都是抄本,费力较少;我只是提供了我所丰富的词汇而已。