§12.51.1Tironem habeo citius quam verebar.
我比预料中更快地见到了提罗。
venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum.
尼基亚斯也来了,而且我听说瓦莱里乌斯今天会来。
quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses.
无论他们有多少人,我也依然比只有你一个人在这里时更加孤独。
sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas aliquid etiam ante.
但我正期待着你,无论如何要在佩杜卡埃乌斯那里之后,而你甚至透露了在那之前回去的可能。
verum id quidem ut poteris.
不过那件事确实要看你是否能够办到。
§12.51.2de Vergilio, ut scribis.
关于维尔吉利乌斯,正如你所写的。
hoc tamen velim scire quando auctio.
但我还是想知道这一点:拍卖会是什么时候。
epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere.
我看你赞成把信送给恺撒。
quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora;
还要问什么呢?
quibus parere omnes πολιτικοὶ praecipiunt.
对我来说,这同样是最合适不过的,而且更因为信里除了一位优秀公民所应说的话之外别无他物,但也只是适应这个时代的优秀公民;所有的政治家都叮嘱我们要顺应时代。
sed scis ita nobis esse visum ut isti ante legerent.
但你知道我们之前决定的是先让那些人阅读。
tu igitur id curabis.
因此,你来操办此事。
sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est.
但除非你明确知道他们赞成,否则绝不能寄出。
id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges.
而他们是真心这么认为还是在虚与委蛇,你自会看穿。
mihi simulatio pro repudiatione fuerit.
对我来说,虚情假意就等于拒绝。
τοῦτο δὲ μηλώσῃ.
这件事你要好好探听。
§12.51.3de Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere:
"
hoc métuere, alterum ín metu non pónere.
提罗告诉我了你对卡埃雷莉娅一事的想法:欠债不符合我的尊严,你赞成通过汇票结算:“惧怕此者,却不将彼者置于恐惧之中。
"
sed et haec et multa alia coram.
”但此事和许多其他事情,我们见面再谈。
sustinenda tamen, si tibi videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de Faberio sciamus.
不过,如果你觉得可行,卡埃雷莉娅的债务偿还应该暂缓,直到我们得知梅通和法贝里乌斯两边的情况。