§12.46.1vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum.
我想,我会战胜自己的情绪,从拉努维乌姆前往我的图斯库鲁姆别墅。
aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos.
因为,要么我必须永远避开那处地产(因为痛苦将同样存在,只是更加隐蔽),要么我不知道现在去那里还是十年后去那里有什么区别。
neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes.
因为那个地方并不会比我日夜不停地受折磨的那些事物带来更大的(悲伤)唤起。
"quid ergo?"
inquies,
"nihil litterae?"
in hac quidem re vereor ne etiam contra;
“那么,” 你会说, “文学一无用处吗?
nam essem fortasse durior.
” 在这件事上,我甚至担心适得其反;因为我或许会更加麻木。
exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.
因为对于一颗受过熏陶的心灵来说,没有什么能是粗野的,也没有什么能是无情的。
§12.46.2tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo.
因此,正如你所写的,而且在不带给你不便的情况下,你来吧。
vel binae enim poterunt litterae.
因为即使是两天一封的信也是可以的。
occurram etiam si necesse erit.
如果有必要,我也会去迎你。
ergo id quidem ut poteris.
因此,这件事就按你能做到的来。